Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/611

Haec pagina emendata est

clamore certo significant quid habeant venale. Ab his interdum iubebat emi dimidio nummuli, quem illi bagathinum[1] appellant. Tum vero dixisses in ea familia esse nuptias. Nam igni erat opus, licet celerrime percoquantur. Atque haec quidem post caseum loco bellariorum.

ia. Bella me hercle bellaria. Sed nihil unquam apponebatur carnium aut piscium?
gi. Tandem victus meis clamoribus coepit esse splendidior. Quoties autem videri volebat Lucullus, hi ferme erant missus.
ia. Isthuc vero lubens audiero.
gi. Primo loco dabatur iusculum, quod illi nescio quam ob causam appellant ministram.
ia. Lautum, opinor.
gi. His conditum aromatibus : admovetur igni cacabus aqua plenus, in eam coniiciuntur aliquot fragmenta casei bubalini, qui iam olim in saxum induruit. Nam ad defringendum aliquid bona securi opus est. Quum ea fragmenta tepore aquae solui coeperint, inficiunt eam, ne possit mera dici aqua. Hoc iusculo praeparant stomachum.
ia. Suibus dignum.
gi. Dein apponitur paululum carnium de ventre veteris vaccae, sed elixum ante dies quindecim.
ia. Foetet igitur.
gi. Maxime, sed adhibetur remedium.
ia. Quodnam?
gi. Dicam, sed vereor ne imitaturo.
ia. Scilicet.
gi. Miscent ovum aquae calefactae, eo iure perfundunt carnem, ita magis falluntur oculi quam nares. Nam foetor erumpit per omnia. Si dies requirit esum piscium, interdum apponuntur auratae tres, nec hae magnae, quum convivae sint septem aut octo.
ia. Praeterea nihil?
gi. Nihil nisi caseus ille saxeus.
ia. Novum mihi narras Lucullum. Sed qui potuit tam exilas apparatus tot sufficere convivis, praesertim nullo refectis ientaculo?
gi. Imo ne sis insciens, ex eius convivii reliquiis alebantur socrus, nurus, filius natu minor, famula et aliquot parvuli.
  1. Forte ein Batzen, qui fere aequat grossum seu 4 cruceros.