Haec pagina emendata est
DISPUTATIO MEDICA
INAUGURALIS,
DE
MEROCELE,
VEL
HERNIA CRURALI.
HISTORIA MORBI.
Pauci majoris momenti quam Hernia morbi sunt, sive frequentiam occurrendi, sive aerumnosa et saepe lethalia symptomata, quae comitantus, spectemus; nullus est autem qui plus anatomicae scientiae, plus curae, peritiae, judiciique in facultatibus ad removendum aut sublevandum necessariis adhibendis, postulat.