Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/7

Haec pagina emendata est

5


renovata, et laudata, quæ brevitatis causa omittimus. Pacatis tandem inter Polonos Suecosque rebus, solitisque gregariis militibus, Constantinus quoque a Rege et Duce in patriam redeundi facultatem obtinuit, acceptisque a Rege passualibus, et recomendatoriis suæ fidelitatis, et virtutum exprimentibus literis, anno 1644 in patriam revertitur, sed cum videt patriam adhuc a Tartaricis Turcicisque tyrannidibus inquietam, ad Valachiæ Principem Gregorium Gicam transit. Cum prevenisset, Bucurestium, contigit ut principem extra urbem in venatu recreantem inveniret. Sed antequam in principis præsentiam veniret, aut quis ei unde esset, illi referet, inter cœteros venantes miscentur, casu autem lepus excitatus, et ante principem fugiens, cum nullus adesset persequeus canis, Constantinus Cantemyr fugientem leporem sagitta coram ipso principe ferit occiditque, Principe quis ille tam bonus esset sagittarius interrogante, referunt, hominem esse peregrinum Moldavum, eatenus nomine et fama in Polonia celeberrimum. Hoc a Principe audito, jubet illum ad se vocari, de adventu et statu ejus humaniter interrogat, Constantinus de rebus suis quædam breviter Principi exponit, adjicitque se a milita Regis Poloniæ dimissum, audivisse suam celsitudinem officialis militesque congregare, ideoque si placebit ad servitium venisse. Statim a Principe honorifice excipitur, et hospitium, aliaque ad victum necessaria Ordinanda magno suo Spathario, (qui Deus est apud Valachos) jubet. Tertia die a Principe in Palatium vocatur, et in officio Czauss Spataresk, (quod est apud illos quasi vice gerens Ducis) recipitur. Fuit in hoc officio usque ad annum….. in expeditione ad Stabam, ubi Gregorius Princeps a Turcis deficiens Cæsarianis arma junxerat, munus suum egregie exercuit, et in prima acie fortiter persistens, a Turca ictus est sagitta a dextro latere umbilici, quo vulnere locum minime deseruit, sed per tres horas, fracta in ipso ventre sagitta, præstitit tandem ad castra receptus a chirurgo extracta sagitta magno cum vitæ periculo, et diurna debilitate internorum viscerum, tamen convaluit. Princeps Gregorius eum in sua intentione haberet a Turcis deficere et ad Germanos adhærere, volebat explorare, quot millia Tartarorum illa expeditione esset castra Turcarum secutura; cum autem certam non poterat accipere ex aliorum relatione notitiam, Constantinum consulit, an possibile esset, ex ipso Budziak aliquem Tartarorum capere, a quo res melius explorare possint. Cantemyr cum esset linguæ Tartaricæ peritissimus, principi pollicet, se illi Tartarum ex medio Budziak capturum, negat Princeps illum ad tale periculum et rem quasi impossibilem destinari, permittit tandem hoc experimentum