Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/5

Haec pagina emendata est

Constantinus Cantemyr natus est, anno 1612 a mundi salute, mense Novembri 8-va, Theodoro Cantemyr, et Maria parentibus, in paterno pago Silistenii dicto, in districtu Falcziensi, super fluvium Ilan sito. Fuit autem parens ejus Theodorus ex veteri Cantemyriorum prosapia oriundus, filius Nestoris, nepos Basilii, pronepos Ibanis ex prædecessoribus Gregorio et Theodoro Cantemyr novo cognomine Silistanul, qui primus ex Cantemyriorum Crimensium, ad Christi vexillum sub Principe Stephano cognomento Magno, anno mundi 6951, se convertit. Parens Constantini principis Theodorus Cantemyr duos habuit filios, Constantinum, et Nestorium, Nestorium ex altera uxore (mater enim Constantini post sex menses partus Constantini, est mortua) et filiam unam Constantini natu majorem; quæ virginitatem Christo vovens schema monachicum accepit et Macrina fuit appellata. Mortua est hæc senectute confecta anno Domini 1677 et in monasterio paterno Urlaczii dicto, a Constantino et Nestorio fratre honorifice est sepulta in majorum suorum cœmeterio. Nestorius ex altera matre Constantini frater, quinque annis natu minor, a Demetrio Cantacuzeno Moldaviæ Principe ob fratris Constantini in Valachiam fugam, integrum annum in carceribus vinctus, ex diutina incarceratione tabem contrahens ætatis anno 48, est mortuus, et in Ecclesia pagi Czacariorum est sepultus anno Domini 1627. Ingruentibus Crimensibus et Budzikiensibus Tartaris, commissum sibi Codri gubernium strenue defendens, a Scythis graviter fuit vulneratus, ex quo vulnere paucis post diebus est mortuus. Constantinus Princeps cum esset annorum quindecim, post patris obitum, possessionumque suarum extremam depopulationem, relicta patria, in Poloniam ad Regem Cazimirum se contulit. Sub hoc tempus continuum inter Polonos Suecosque erat bellum, et assiduis conflictationibus, in quibus Constantinus licet adhuc juvenis sed non spernenda Polonis virtutis, et strenuitatis ostendit specimina. Quo factum est ut maximam