Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/22

Haec pagina nondum emendata est

20


ditus Duca Iassios intrare non est ausus (nondum enim copie 6x Budziak reverse erant) sed prope Fakszani oppidum in pago Domnesti dicto illius expeditionis finem expectandum fuit coactus. Petreczeico Princeps postquam Jassios pervenerat, literas ad Cantemyrium scribit, ut quantocyus ad se veniret, se enim illum exercitus ducem constituere decrevisse. At Cantemyr, cum titubantes videret res Petreczeiki neque stabilem illius Principatum sub tutela Polonorum cognosceret, socios relinquere, et antequam Principem Serbanum conveniret, hoc facere non posse rescripsit. Insuper se scire Principem Ducam, in confinia Moldaviæ fuisse ingressum, et penes illum adhuc nonnullos Barones remansisse, ideo non tutum habere se in Moldaviam, vivente aut principatum tenente Duca reverti. Genero tamen suo Lupulo ad Petreczeico eundi facultatem dedit, qui ad exitum usque Petreczeici ex Moldavia cum aliis Moldavis penes ipsum fuit. Serbano Principe ad sedem suam Bucurestum reverso omnes profugos Moldavos ad se vocat, protectionem illis, et auxilium in aula ad deponendum Ducam ob inveterata inter illos odia, facile promittit, hac tamen conditione si omnium consensu ab aula per supplices literas sibi principem postularent. Hujus conditionis antea inscius Cantemyr, cum ad Serbanum ommes veniunt, Cantemyrum fratris, ceteros proprio nomine compellat. Miratur Cantemyr honorem incongruum, ita ut rem sibi, aliisque mentis Serbani ignaris, ridiculum, ac quasi delusoriam putarent. Sed Serbanus «non, inquit, frater, meam compellationem sinistre interpreteris, Deo enim coadjuvante id omnino debet fieri, et ego te ut Moldaviæ principem meumque fratrem agnosco; in cujus confirmationis pignore filiam meam natu secundam alterutri filio tuo desponsatam esse volo.» At Petreczeico ex Budziak redeunte, licet magna cum suorum jactura, ex Soczavia Bajuskium sum nepotem, Lupuli Bogdani patruelem, cum selecta militum manu, ad opprimendum in Domnesti Dueam expedit. Qui Decembris 25 ipsa die nativitatis Domini in prandio cum suis consiliariis epulantem improvise circumdat. Duce deerat miles, omnes illum deseruerant, paucissimi Barones, qui cæcam quandam fidelitatem illi:profitebantur, aut quia reliquos Barones ob iniqua sua consilia pertimescebant, aut quia sanguinitate aliqua ex parte uxoris conjuncti erant, penes illum perseverabant. Ita Duca a Bajuskio Chiliarcha oppressus, cum suis asseclis (excepto Buhuk Hetman uxoris fratre qui arrepto equo evasit) capitur, et ad regem Sobieskium Varsaviam ducitur. Barones in Valachia auditis Ducæ fatis, hiemem licet mediam, in ver, et aeris sævitiam in tranquillitatem mutatam esse