Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/20

Haec pagina nondum emendata est

18


vitium regratificatur, et pecuniam ex provinciam solvi pollicetur. Sed hæc omnia ficta, et interno odio tecta; nam neque pecuniam solvi. impostorum jussit, neque ceteris promissis stetit, invictus tamen hæc omnia sustinuit Cantemyr, nec multo post, anno....[1] ineunte æstate Princeps ad Viennensem expeditionem proficiscitur. Cantemyrium, ex officio Serdari deponit, et castra sequi jubet. Cum autem Tartari per Moldaviam Valachiamique cum Turcicis castris sub Beligrado unituri, transirent, Moldaviam ac si inimicam terram (exceptis hominibus) vastabant, multorum baronum villas domos igne comburebant, greges pecorum, jumentorumque prædabantur, inter quos etiam Cantemyrii equorum greges plusquam 800 deprædati fuerant. Duca jam in Transylvaniam penetraverat, dum principatus a Tartaris devastationem audit. Sed unusquisque de suis perditis desperans, (impossibile enim sciebant a Tartaris abrepta inveniri aut recipi posse), nihil curabant; Cantemyr autem, cum sciret Chani, omniumque Mirzarum magnam favorem, a Principe facultatem petit, ut ad Chanum discederet, resque suas a Tartaris abreptas exquireret; re autem ipsa, intendebat, ut perfecto suo cum Chano negotio, in Patriam rediret, et reducem Principem in Moldavia non expectaret. Non potuit illi Princeps negare petitionem, et accepta redeundi facultate, Chanum sub Temurcapi consequitur. Statim rigorosa illi ad omnes mirzas dat jarlyk (sic Tartari vocant sua mandata) et aliquot officiales ordinat, ut per tota Tartarorum castra exquirerent, sicubi Cantemyrii jumenta vel quicquid aliud a Tartaris abreptum illi fuerit, recipiant, et Tartaros illos vincatis ad Chanum mittant. Ita Cantemyr omnia sua jumenta et pecora a Tartaris (exceptis 40 hinnulis) nec non multorum baronorum nomine suo recuperavit, de domus autem villarum combustione mandatum impetravit, ut omnes Mirze, posita pecuniæ summa, pretium combustarum aularum solvant, inde ad possessiones suas reversus, Princeps cum videret Cantemyrum castra non seculum, sed ad sua reversum audivisset, ad locum tenentes suos Jassios mandatum dat, ut Cantemyrium raptum in vinculis ad reditum suum tenerent. Sed Cantemyr per amicos accepta hujusce modi mandati notitia, totum suum famulitium in pago Czeucanii, (apud fluviam Tutova situm) congregat, et dato cum mullis aliis baronibus {iter quos præcipuus erat Gavrilice supremus Yornik) verbo obedientiam recusant, et filiæ suæ nuptias

cum filio defuncti Bogdani per septem dies splendide celebrat. Nup-

  1. Annus sine dubio 1682.