Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/19

Haec pagina nondum emendata est

17


rectore et exemtore destituantur, cetera omnia tum secutura. Canitemyr undique anxius, necessitate tamen ductus Danubium transire cogitur, et ad Portam prædefinito a Principe die pervenit. Instabat jam bajrami dies, at pecuniæ neque nomen venturæ audiebatur, quorsum negotium tenderet providet, (hujus enim pecuniæ solutio, nullam temporis dilationem in aula patitur) Vesirii Kiehaja, ex Principis literis, totam pecuniæ summam apud Canlemyrium paratam esse, eamque tempore consueto sine dubio soluturum sciebat, unde non leve Cantemyrio imminebat periculum. Galatii non plus quam 20000 talerorum secum acceperat, itaque de ventura a Principe peCunia desperans, ad suos quos non paucos habebat recurrit amicos, qui in Moldavia mercaturam exercent Tureas, a quibus totam pecuniæ summam proprio chirographo accipit, præstitutoque die Bajrampiszkiesz omnibus complete distribuit, neque apud Principem super hac re plus conqueritur, nisi quod secundum mandatum, quod ad pecuniæ collectores Jassiis acceperat, pecuniam Galatii non invenisse, neque postea usque ad diem bajrammi post se venisse, unde arbitrari se, quod sua Celsitudo aliis gravioribus distracta publicis negotiis hoc omisisse, aut eos, quibus mandatum erat segnius fecisse; unde rogare suam Celsitudinem, residuam pecuniam, quam ab amicis suo chirographo mutuo accepit, et (ne Vesirius ob pecuniæ deficientia in Principem irascatur) suis locis complete distribuit, dignaretur quantocius mittere, ne coram mercatoribus, ad propositum solvendæ pecuniæ diem; mendax elt inconstans appareat. Per literas Princeps promittit quidem pecuniam missurum, re autem omnino negligit, imo neque debitorem esse Cantemyrium meminit aut curat. Jamque annus circulum faciebat, et nulla pecunia mittebatur; mercatores a Cantemyrio suam pecuniam anxie repetentes, Cantemyr illis scansiales ad domus suæ præfectum dat, qui in Moldaviam venientes, singuli per suos chirographos, boves, oves, mel, butyrum, et alia quæ mercatoribus conducunt, a præfecto domus accipiunt, et chirographa reddunt. Princeps cum audivisset Cantemyrium de suo totam pecuniæ summam creditoribus solvisse, novum destinat Constantinopolim Kapukiehaja, et Cantemyrium ad se venire jubet, equidem eo prætextu, quod cum a Sultano mandatum haberet, ut ad expeditionem contra Germanos se præparet, eo vellet ad militum conscriptionem, aliasque res, ad militiam spectantes uti, de debita autem pecunia nulla fit mentio. Cantemyr mandato Principis paret, res aula venienti Kapukiehaja commendat, ipse in Moldaviam revertitur, in præsentia a Principe honorifice excipitur, ob fidele et egregium ser-

2