Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/18

Haec pagina nondum emendata est

16


bitror. Huic quidem vinculorum solutionem, illis autem penuriam ademi, et sex mensium expectationem explevi. Ceterum si tua inquit, celsitudo jusserit, ego pecuniam militi non numerabo, et nuptias illius differam, quousque Tuæ celsitudini placebit.» Justus judex respondit: «Quandoquidem pecuniam militi solvendam pro debito juvenis te chirographo obligasti, omnino ad præscriptum tempus cillam summam solvere debes, filium autem in caput meum conspirantis Patris, filie tue maritum esse neque volo neque concedo; aliter si feceris, argumento erit, te potius mortuis meis inimicis favere quam mihi vivo, et Domino.» Cantemyr ex ungue leonem, Principis malignam de se conceptionem optime intelligit, tacitus tamen genero suo omnem suam mobilem, immobilemque substantiam, (excepti, ædificiis, possessionibus, et subditis) mercatoribus vendere jubet, ejusque pretio principi pecuniam solvat, «se autem in Deum sperare occasionem nacturum, qua plura illi reddat, quamque ipse vendiderit.» Fecit ita juvenis, omnia bona sua magnanimiter vendebat, Cantemyr autem sub aliena manu omnia quæ suo genero emebat. Quæ postea majori cum emolumento illi restituit. Princeps autem Duca, cum videret molimina sua omnia vana esse, et quo crimine manus in Cantemyrium injiciat, non posset, aliud stratagema excogitat, ut illum Constantinopolim ad aulam Sultaneum Capukiehaja (Residentem) mittat, et si quæ mandata Sultani acciderint, aut pro aliqua pecuniæ quantitate mittenda, aut aliquod grave in aula negotium exequendum, illud opus, et mandatum silentio premendum, et ad aulam illam pecuniam, aut illud apud Capukiehaje Cantemyrio perficiendum et mandasse, et modum quo perfici deberet, indicasse atque ordinasse; quod si ille non fecerit, illius et non reliquorum Moldavie subditorum esse culpam relaturum. Itaque in Sultani indignationem illum injiciendum. Quod et præstitit, nam expedito ad aulam Cantemyrio, diversis literis ad Vesirium scribit, post tres menses venturum, bairam pisekieszi, (donaria Paschatica) quorum summa 120 bursis constat, per Cantemyrium completo numero misisse, et tribus ante bajrami pecuniam totam Galatii esse collectam, quam inde secum accipiens ad portam ducat, et ex catalogo omnibus ut decet distribuat. Cantemyr Iassiis proficiscitur, Galatii neque tertiam pecuniæ partem collectam invenit, nec non a quibusdam amicis certior fit, hoc per principis mandatum neglectum fuisse. Galatii ad principem de pecuniæ deficientia binas trinasque literas scribit, responsum nullum obtinet, præter hoc, ut nulla interposita mora quam Tocyus Constanlinopolin perveniat, ne urgentia in aula negotia a