Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/15

Haec pagina nondum emendata est

13


duo alectati ad Principem Galatium venit, ubi jam quartum mensem agebat. Promissis princeps stal, Gavrilitium Ducem quidem creat, sed apud se retinet, cujus regimine et consilio uti vellet ad reliquos quoque Barones reducendos. Cantemyrium Serdar facit, et Moldavum militem, qui illum sequutus erat, adjunctis Turcis Tartarisque aliquot, ad expellendos depopulatores et ubique in regno latrocinia facientes Cozacos, aliisque congregarios diversarum nationum vastatores. Sub hoc tempus natus erat Cantemyrio secundus filius Demetrius, mense Octobri 26. Quem Demetrius Princeps quo fortius animum Constantini Cantemyrii sibi devinciret, neonatum filium ex sacro lavacro accipit, et ex nomine suo Demetrium appellat, amplissima possessione, ex Principatus Pagis, Vale Ilei dicta donat. His ita Galatii ordinatis, Cantemyr acceptis licet non magnis copiis, undique grassatores adoritur, alios capit, alios expellit, et intra mensis spatium omnia tuta et tranquilla reddit. Demetrius Princeps occupata Jassiorum sede, Barones ultra omnes eum salutatum conveniunt. Attamen Princeps cum notum haberet, Cantemyrii nomen et virtutem non solum inter suos, sed etiam in aula Turcica claram et famosam esse, juramenti et recentium fidelitate plenorum servitiorum oblitus, ex invidia odium concipit, et Cantemyrium de medio tollere mille technis curat, sed sine justa cansa manum injicere neque audet, neque potest, eo quod cognosceret, quod si aliquid vellet in illum tyrannice tentare, omnes Moldavos ab illo deficere, et Cantemyrio adhærere. Hujus concepti odit Cantemyr, licet per suos amicos gnarus esset, simulat tamen nihil tale a principe suspicari, et ad omnia mandata prompto animo paret. Virtus prout semper, et in quibuslibet egregiis viris vitiosis fuit odiosa, illa in hoc nostro Cantemyrio a quibusdam συμπατριόταις semper convitiis aliisque injustis calumniis fuit persecuta et præcipue mendaciorum ut putabat immotam anchoram ejeciebant, quod Cantemyr apud Magnates Turcas et Chanum plus æstimaretur quam alii, imo ipso Principe, et quod olim sub Camenico Cara Mustafa principatum promisisset, eumque verisimile esse, illam promissionem non solum expectare, sed etiam affectare. Unde principibus cavendum, ne nimis illi in rebus præsertim ad aulam spectantibus credant, alioquin fore aliquando ut quemcunque principem de solio detrudere vellet, posse. His et hujusmodi variis oblatrationibus persuasus Demetrius, vilam Cantemyrii indefesse insidiabatur. Sed Deo protegente nunquam occasionem fuit nactus, aut in illo justam aliquam causam invenire potuit; quamvis negotia, et mandata aliis impossibilia continue man-