Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/14

Haec pagina emendata est

12


«tare sententiam. Sed manebit te eadem fortuna, si talia semper præstiteris servitia, et fideliter aulæ Otomanicæ servaveris.» Hinc factum est, ut deinceps Cantemyr apud omnes principes suspicionis haberetur, quamvis ille nunquam principatum ambiret, et omnibus principibus semper fideliter et immaculate serviverit. Anno sequenti ex sperata pace, majus belli incendium contra Polonos conflatur, Sultan enim Muhammed cum audivisset, Rempublicam Polonam, pacta, quæ cum Turcis Rex fecerat, sprevisse, et promisum tribulum dare negasse, magnis viribus contra Polonos movet; sed sub Chotino a Polonis fœde vincuntur Turcæ funganturque, quo in prœlio Petreczeico quoque Moldaviæ Princeps arma sua ad Polona jungens. maximam Turcis intulit cladem, sed postea Petreczeico Moldaviæ Princeps cum non posset in Moldaviæ Principatu cum Polonorum protectione pedem figere, coactus est in Poloniam secedere. Aula Turcica cum videret Principem Moldaviæ in ipso prœlii ardore ad hostes defecisse, et a deficientibus Moldavis Valachisque cladis initium inchoasse consultius judicat, imposterum nunquam hominem Moldavum Principem creare, sed Græcum qui habeat domum familiamque suam Constantinopoli, præter ea imbellem, et rerum bellicorum ignarum. Itaque Demetrium, (qui diminutivo nomine vulgo Demetrasco) Cantacuzenum, in Moldaviam mittunt. Qui cum prævenisset Galatium brumali tempore Moldaviam populatoribus Cozacis, a Turcis ad Moscowitas deficientibus invenit, omnes illas regiones confusione et latrociniis plenas videt, ulterius pedem movere, harum rerum insuetus princeps timet, Barones novum hominem abhorrent, sed ne contra Sultanem mandatum quicquam moliri videantur, ac si præ timore devastantium Cozacorum Tartarorumque ad montana se retraxerint, ad principemque novum salutandum differunt. Demetrius rerum ignarus omni consilio destitutus Galatii hæret. Erat autem penes illum Græcus quidam rerum Moldavorum peritus, qui Principi referret «Quod si primum apud se Cantemyrium et Gavrilicium (erat hic illo tempore dux Moldaviæ) blandis et honorificis literis atque pollicitationibus non prætraxerit, nullum baronem apud illum accessurum; omnes enim reliqui horum duorum motus, atque facta imitari solent.» Cujus consilio Demetrius ad Gavrilitium et Cantemyrium aureos montes promittentes mittit literas. Gavrilitio quidem Ducatus confirmationem, Cantemyrio autem Serdaratum juvans, (est autem Serdaratus gubernium totius Regionis Moldaviæ quæ trans fluvium Prut est, et equestres ordines illarum partium, usque Chotinum Benderam et Budziak, in confiniis ordinati, illi parent). His literis hi