Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/13

Haec pagina emendata est

11


vixerat. Haec fuit prima causa, qua Cantemyr in aula quoque Sultanea nomen dedit. Sub Camenico deposito Duca Petreczeico sufficitur, at Cantemyr in eodem penes Sultanum officio, etiam a Petreczeico ordinatur, post Camenici expugnationem, cum Sultanus vellet ad interiora Poloniae copias ducere, Charem, hoc est, mulieres concubinas, novasque selectissimas Polonas captivas quas Chanus aliique Paszae (qui usque Leopolim Podoliam depopulati erant), dono miserant, trans Danubium remittere vellet, suum Chaznadar baszi Iusuf aga, tunc secundus post Kizlar aga ordinat, et jubet ut Cantemyrium cum aliquot centenis Moldavis Charemum concomitandum custodiendumque accipiat. Moldaviae Princeps ad Sultani mandatum quinque centum milites Moldavos ordinat, Chaznados baszi, non plus quam centum Turcas (nihil de Polonorum copiis meditantes) et hos aulicos suosque famulos acceperat. Ita Sultan Mehemmed Camenico versus Leopolim castra movens, Chaznadar baszi cum Charemo et Cantemyrio, ad Tyratem transeundum revertuntur, transacto Tyrate septem millia Polonorum cis Tyratem, a Duce Saliciskio missi erant, ut si possent, linguam ex postremis Turcarum castris arripere possent. Qui improvise, in Charemum Sultani, in ipsa fluminis ripa incidunt. Eunuchus tota spe perdita, quid factu opus esset, attonitus ignorat. Cantemyrium vocat, «ecce», inquit, «inimici multi sunt, non paucissimi, quid faciendum», Cantemyr consilium dat, ut «aliquem hominem quam primum ad Sultano notificandum et auxilium petendum mittat; se autem cum suis militibus, currus in circuitu positurum, et usque ad extremum vitae prœliaturum, neque illos antequam moriatur in hostium manus traditurum»; quod et fecit, nam contractis in circuitu curribus, solutisque equis, pedestres impetum Polonorum reprimebant, pugnavit per octo horas, quousque e regione veniens auxilium a Polonis visum est, quamvis ab ipsis videri non poterat. Poloni videntes venientes Turcas, et per omnes campos palantes, re infecta aufugiunt. Itaque virtute Cantemyrii mulieres Sultani sunt liberatae, in auxilium venientibus, Eunuchus virtutem, strenuitatem et invictum Cantemyri animum narrat, salutem suam et mulierum Sultani ab ipso cognoscere fatetur; inde concomitantibus aliis quoque Turcis, usque Galatium Charemum perduxit. Galatiis Eunuchus ad supremum Vezirium de fideli Cantemyrii servitio, dat, quibus ad Vesirium reversus, Vezirius dicit, «si antequam novum Principem constituerem, de tua virtute, atque fidelitate notitiam habuissem, tu fuisses princeps creandus; sed cum jam nimis recenter sit Princeps constitutus, impossibile est Sultanum mu-