Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 7 - Vita Constantini Cantemirii cogno.pdf/11

Haec pagina emendata est

9


illos habebat. Cantemyr dum audit Dominum suum jam in Valachiam rediisse, et principatum illi restitutum fuisse, a Principe Dabiza facultatem ad Dominum suum eundi, et de concepto crimine purgari rogat. Princeps Dabiza juxta promissum illi nonsolum adeundi facultatem dat, sed et ad Gregorium Principem scribit, et fidelitatem Cantemyri testificatur; ipsi autem Cantemyrio dicit, quod si vellet iterum in patriam suam reverti, illum officium quod tenebat, alteri non daturum, et apud illum semper convenientem illi gratiam habiturum. Cantemyr sive ob Patriæ amore, sive ob infinitis, quas in peregrinationibus perpessus fuerat curis, pollicetur principi, si facultatem in patriam redeundi a pristino suo Domino impetraverit, et passuales literasque fidelitatem suam recommendantes obtinuerit ad servitium illius se reversurum. Ita Cantemyr in Valachiam ad Principem Gregorium adit, publicum petit et rogat judicium. Capitaneus perfidus coram sistitur, a Cantemyrio accusatus facti perfidiæ, fatetur ille, testificantur literæ Moldaviæ Principis, datur sententia, ut perfidus Capitaneus suspenderetur. Cantemyr fidelitatem et justitiam suam probat, et testificantes a Principe Gregorio literas obtinet, quæ adhuc apud filios suos servantur. Cæterum tertia die cum Capitaneus ex carceribus ad furcas educendus erat, ipsum mortuum inveniunt, quo ad Principem relato, Gregorium respondisse, mortuus est ut homo, sed ut perfidus desertor, debet etiam mortuus suspendi, itaque mortuum non ad sepulchrum, sed ad patibulum ductum suspenderunt. Constantinus autem Cantemyr acceptis, ut dictum est, testificatoriis a Principe Gregorio literis, et in patriam redeundi facultate, ad servitium Principis Moldaviæ ad possessiones, et gentem suam est reversus. Princeps Dabiza illi post reversum ex Valachia non solum Codri præfecturam committit, sed insuper Vornicziam Barladi adjicit; vixit sub principatu hujus principis, tum in aula, cum intra barones honoratissime, omnibus dilectus et gratus. Quælibet sive publica sive principis privata negotia prompte prudenterque exequebatur, et præcipue in comitiis cum Tartaris (Ilim iis dicitur) totum negotiorum pondus in unico illo incumbebat. Tartaris enim non minus quam Moldavis justus rerum negotiorumque arbiter habebatur. Anno.... ex nobili Ganestiorum familia, quæ unica totius familiæ remanserat virginem Roxanem uxorem ducit, ex qua omnes illius familiæ possessiones et satis magnum subditorum numerum ad suos adjunxit; vixit illa tres tantum annos, ex qua nata est primogenita Roxanes ejus filia. Anno.... Dabiza Princepes mortuo sufficitu Duca, qui Cantemyrium in eadem Codri præfectura et illorum dis-