Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/456

Haec pagina nondum emendata est
451
logices institutionis

quentiam, et in proprie argumentationem. Pure consequentia caret medio, i. e. argumento, eisdem assumptis verbis, ordine alio, vg: Nullus homo est lapis, ergo Nullus lapis est homo, vel concludendo particularem ex universali. vel inferendo unam æquipollentium ex alia.

Proprie argumentatio autem est, quæ medium terminum, i. e. argumentum habet. cum quo alia duo extrema debent judicari habere connexionem, (quare, in argumentatione, vel implicite, vel explicité tres termini reperiri debent.) cuius beneficio connexio majoris extremi, cum minori concluditur, quorum exemplum in C. de Syll: dedimus.

Hoc autem notandum, quod medius terminus juxta illud principium lumine naturali notum in usu sit cum antecedentê, et consequentia, cum comparationem habeat cum utroque extremo, vg: quæ sunt eadem unitertio, sunt eadem inter se. ideoque[Nota marginalis:p. 70] Syllogismus ab omni argumentationis specie distinguitur, ita et iudicium consequentiæ, et consequentis omnino distinguuntur invicem. Nara Iudicium consequentiæ ad tertiam mentis operationem. Iudicium autem consequentis, non ad tertiam sed secundam mentis operationem pertinet, vg: ubi dico: si dies est, ergo sol est exortus, recté quidem iudico, unum sequi ex alio, attamen hæc propositio cum sit conditionalis, per secundam tantum, non per tertiam mentis operationem fit.

Item potest consequens esse bonum, consequentia autem mala. vg: Paulus est homo, ergo est doctus, quanquam verum sit consequens attamen mala consequentia, non sequitur enim Paulum esse doctum, ex eo quod præcise sit homo.

Item consequens distinguitur, consequentia autem non. nec uno sensu conceditur, alio autem negatur, est enim bona, dum consequens recté infertur ex anteced: ob connexionem quam habent invicem. Bona autem consequentia vel formalis est, vel materialis. bona formalis, dum conclusio valet, ratione[Nota marginalis:p. 71] dispositionis terminorum, et præmissarum. bona et materialis, quando