Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/450

Haec pagina nondum emendata est
445
logices institutionis

minem esse genus atomorum, nam si sic esset, species fuissent atoma, species autem divisæ eis, quæ ex se sunt et nomen, et definitionem communicassent. Itaque Petrus in animam, et corpus divisus, essent duo petri, ergo homo, i. e. species specialissima non est genus, sed species, quæ in atoma dividitur. omnia autem atoma, et nomen et definitionem suarum specierum indeficienter excipiunt. apertiusque dicam. omnia subalterna, superiorum et definitionem, et nomen suscipiunt, superiora autem inferiorum nullatenus,

Item sciendum, quod genera generalissima, et subalterna, et natura, et cognitione terminantur. Species autem specialissimæ natura quidem determinatæ sunt (quatenus requievit Deus ab omnibus suis operationibus,) cognitione autem sunt incomprehensibiles.

Aristo: in Physica Materiam, genus, in Logica autem decem categorias denominat.

Atomum quadrupliciter dividitur, in Indivisibilitatem, vg: Punctum, Nunc, Unitas. in Divisibilitatem, vg: lapis adamas. in[Nota marginalis:p. 49] Speciem specialissimam, quatenus non dividitur in alias species, et in Propriè atomum, vg: Socrate, Plato, etc. Particul: homi: quod atomum ita difiniunt. Atomum est illud, quod constat ex proprietatibus quorum collectio nunquam in alio individuo videri potest, et succinctius. Atomum est, quod est indivisum a se, et divisum it quocunque alio.


Caput III : De Differentia, et Accidente.

Differentia est vel essentialis, vel accidentalis. Et essentialis est, ut rationalitas, et irrationalitas. qua humana species differt ab equina, etc. quæ propriissima vocatur, definiturque. Differentia propriissima est, qua species habet quid plus genere. vg: homo habet plus rationalitatis, quam animalitatis. animal enim potentia non actu rationalitatem, aut irrationalitatem habet, actu enim utraque parte caret. istam essentialem propriissimamque