Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/447

Haec pagina nondum emendata est
442
compendiolum universæ

tum considerantur, vel belli, vel pace habentur, et belli quidem, ut arma. Istorum quasdam sunt custodientia, quædam tenentia, [Nota marginalis:p. 44]quædam pugnantia, Pace autem, istius quædam sunt ad tegumentum, quædam autem ad ornamentum. Ex istis quædam sunt circa majorem corporis partem, quædam autem circa particulam, quædam domestica instrumenta, ut securis, quædam ut possessiones, ut aurum, argentum, quæ multoties præmanibus habemus. debet igitur, omne quod ad propriè habitum habetur quod ad arbitrium habeatur, quam ob causam inanimata propriè quid habere did non possunt, cum arbitrio careant.

Item habitui privatio quædam opponitur, i. e. carentia superiorum dictorum habituum.

Stare autem, sedere, decumbere, jacere communi generi, i. e. Situi subiiciuntur, definiturque. situs est talis positio corporis, de quo abundantius vide in capite de Esse in aliquo.