Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/96

Haec pagina nondum emendata est
86
DEMETRII CANTEMIRI

Medelniczeri tres aut quatuor esse solent, qui mensam principis quotidie sternunt, aquam ei ad lavandas manus affundunt, lances, orbes, crateras, aliaque, quae in conviviis adhiberi solent, vasa argentea, nec non mappas, linteamina et si quis alius est mensae apparatus custodiunt.

Cameraszul de inuntr, i.e. camerarius internus, vestes, gemmas et reliquum ornatum principis custodit, et cubiculariis minoris cubiculi praeest.

Vatavul de copii, praefectus cubiculariorum spathariae et divani: horum inspectionem habet, et ex eorum laboribus proventum. Mittuntur enim illi frequenter ad barones, quos e pagis ad se venire princeps voluerit, atque tum, si, quod consuetum est, baro cubiculario sex aureos dono dederit, vatav inde unum imperialem accipit.

Camaraszul de dulczeczi, provisor condimentorum: salgama et alios fructus zacharo conditos, ut ad mensam principis apponantur, curat, et vasa porcellanea custodit.

Camaraszul de raphturi, inspector frenorum, ephippia, frena auro argentoque ornata totumque stabuli principalis apparatum suis sub manibus habet.

Piwnicziar, praefectus cellae vinariae ministrorum, ipse cuparo vel pincernae principis subest, vicissim ipsi cuncti fabri doliarii et reliqui, qui in promtuariis vinariis negotia habent, parere debent. Stipendii loco habet vini foeces, e quibus crematum destillat.

Logotheta de visterie, secretarius thesauri, cunctis scribis thesauri iussa dat, et catalogos expensarum custodit, ipse autem supremo thesaurario paret.

Camaraszul de katastive, cunctos catalogos redituum principis peculiarum custodit, militum quoque indices habet, et si lustretur exercitus cunctos nomine suo recitat. Idem facit quando solvuntur stipendia, et tum singulis capitaneis catalogum militum suae cohortis sua manu subscriptum tradit, ac pro eo labore unius imperialis honorarium ab unoquoque accipit.

Camaraszul de lumini, seu procurator candelarum, tributum cerae et sebi, quod bezmen vocatur, ubi collectum fuerit, in suas accipit rationes, et ex eo pro usu aulae candelas et lampades parari curat.