Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/95

Haec pagina nondum emendata est
85
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

accedunt, eodem quo mariti ordine in suis collocantur sedibus.

Habet autem princeps praeter praefatos externos barones suae aulae administros internos officiales, Boerinasz vulgo dictos, qui non e nobilibus solum, verum etiam captivis, vernisque in eum ordinem adoptari solent, eoque ipso iura et privilegia nobilitatis acquirunt.

Sunt vero illi:

Magnus Camerarius. Is praeest cubiculariis cubiculi maioris, peculiarem principis thesaurum, qui a provinciae aerario separatus est, custodit. Curtenis de Camera, nobilibus inferioris ordinis, iussa dat, mercatoribus pondera et mensuras, quibus vendere debeant, praescribit, curat, ne fallaci pondere aut cubito utantur, deprehensosque in fraude iuxta leges punit. Ipsius quoque mandatis Szarhorodenses mercatores subsunt, quo nomine ii designantur, qui merces e Cosacorum urbibus et Russia in Moldaviam ferunt.

Vatavul de aprodzi de Divan: inspector aprodiorum Divani, idem fere munus in Moldavia obtinet, quod in othmannica aula est czausz baszi. Praeest aprodis divani, curat, ut illud, quod iniuste ab altero acceptum aut iuste debitum princeps in iudicio pronunciaverit, laesae parti restituatur, eos, qui divano principis adstare solent, in ordinem disponit, atque in sui muneris signum flagellum in manubrio argento obductum in manibus gerit.

Vatavul de Stolniczei, praefectus dapiferorum: iis praeest, et quando illi fercula e culina ad principis mensam deferunt, ipse praecedit, flagellum tenens, nullo tamen argento exornatu m.

Vatavul de Paharniczei, inspector pincernarum, paharniczeis, qui in mensa principis aut conviviis baronibus mensae assidentibus, pocula porrigere solent, iussa dat.

Cupar, pincerna, principis quotidianus cellas vinarias aulae in sua ratione habet: cauponis vinum vendentibus, iustas et principis sigillo signatas dat mensuras, et si quem minori metro quam ipse edixit vinum vendentem repererit, constituta ipsum poena afficit.

Czohadar curat, ut ocreae et calceamenta pro principis et totius aulne necessitatibus parentur, ipsi autem principi ocreas praebet: subsunt ei cuncti Iassiorum sutores.