Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/94

Haec pagina nondum emendata est
84
DEMETRII CANTEMIRI

nico thesauri cura competit, qui post trimestre, uti supra diximus, tertio iterum visternico publicam pecuniam administrandam committit, is autem expletis triginta diebus denuo magno visternico concreditos sibi rationum catalogos reddit. Ita gyratur semper intra tres illos thesaurarios aerarii publici administratio, ut si duo superiores per tres menses ei prospexerint, infimo per duos eius cura incumbat. Idem ordo observatur etiam in reliquis muneribus dispensatoriis, uti infra videbimus.

Comis tertii idem munus est, quod secundi.

Suldziar tertius et

Zitniczar tertius, eodem ordine officia cognominum sibi collegarum superiorum quarto semper mense administrant, quo tertius visternicus. Camaraszul de suldzerie, carnes pondere distribuit.

Camaraszul de zitniza, catalogos et rationes annonae tenet, quae in promtuariis principis reponitur, et a singulis curribus triginta aspros stipendii loco accipit.

Vornici de porta quatuor, in porta aulae exterioris suas cathedras habent, ibique minoris momenti lites diiudicant, meretrices plectunt, virginem sive sponte sive vi stupratam cum moecho, si utrique plebeii fuerint, per sacerdotem ecclesiastico more iungi iubent, sin autem alterutra[1] pars e nobilioribus fuerit orta, principi referunt. Porro principi in tribunali sedenti adstant, plebi silentium imperant, et querulos in divan introducunt: quod si quis ex iis dato verbo se obstrinxerit, praestituta die cum actore coram principe se compariturum, in suis ea notant catalogis, qui enim dato termino non comparuerit, inobedientiae erga principis mandatum eo ipso reus existit. His pro laboribus praefecturam agri Romanensis stipendii loco obtinuere.

Cunctos, quos hucusque recensuimus, barones provincia alit, et ad servitia principalia exhibet, qua de re etiam vix aliquando, nisi nobiliori prosapia orti ad eas dignitates evehuntur, licet liberum sit principi, quibuscunque voluerit, infimi etiam ordinis hominibus ea deferre munera. Uxores eorum in praetorio coniugis principis, quod in gynecaeo est, si quando ad illam salutandam

  1. R. 1alter ultra ms.