Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/92

Haec pagina nondum emendata est
82
DEMETRII CANTEMIRI

tem gerit, qua magni logothetae manu subscriptas decisiones iudiciales munire solet.

Capitaneus Darabanorum, darabanis, quo nomine, e germanico drabant derivato, militia pedestris, quae principis aulam custodit, insigniri solet, imperat, excubias diu noctuque visitat, ordinat, mutat et, absente aga, cunctas eius vices explet.

Omnes supra memorati barones primi ordinis habentur, magnique vocantur, ac praeter dignitatis gradum et privilegio gaudent, quod in tota Moldavia, ubicunque eos morari contigerit, lites subditorum audire et dirimere illis liceat, quod ius secundi et tertii ordinis baronibus negatum est. Serdar, Logotheta secundus et tertius Postelnicus secundus, nec non Capitaneus Darabanorum, licet in eadem maiorum baronum statione sibi imperantes habeant, adeoque ad secundum potius ordinem referendi videantur, tamen quod illorum munera reliquis honoratiora sint, ipsique principi quotidie frequentius adesse debeant, primos inter barones sedem, pariaque cum iis previligia obtinuere. Preer hos eidem ordini adscribi solent:

Vamesz, telonii praefectus, et Camanar, qui cerae decimas principi debitas colligit: Uterque tamen nullam certam in divano sedem habet, sed ubicunque princeps iusserit stare debet. Altius tamen Serdaro ascendere non possunt.

Ab his secundo ordine habentur:

Spatharius secundus, qui feriis medii ordinis ensem principis tenet, absente vero spathario magno omnia illius munera explet.

Paharnik secundus, eadem ratione magni paharnici vices gerit, et peculiariter vineas principis, quae Husziis sunt, curat, et prospicit, ut iusto tempore colantur et vindemientur.

Visternik secundus, post tertium visternik per trimestre redituum et expensarum thesauri catalogos tenet, eorumque rationem supremo thesaurario reddit, qui ordo in cunctis reliquis officiis, quae reditus expensasque curant, observatur.

Stolnik secundus, quotidie culinam moderatur, quae fercula pro principe praeparanda sint, imperat, eademque postea mensae principis apponit et praegustat.