Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/90

Haec pagina nondum emendata est
80
DEMETRII CANTEMIRI

proventus ipsi certus aliquis commeatus e principis culina assignatus est.

Comis magnus, stabuli praefectus, stabula et equilia principis omnia, eorum apparatum et ministros, fabros, curruumque conficiendorum artifices, sua sub inspectione habet; Branistae, prato ad Hierasum flumen amplissimo praeest, foenumque pro usu aulae principalis ibi secari curat, e qua re certus ipsi proventus ordinatus est. Praeterea e molendinis navalibus, quae in Hieraso flumine frequentes sunt, singulis annis viginti imperiales tributi nomine exigit.

Medelniczier magnus, principi in maioribus solennitatibus ante prandium aquam ad manus lavandas affundit, et dimidia parte proventus Stephaniensis praefecturae fruitur.

Kluczier magnus, quem promum condum diceres, cunctis promtuariis principis, in quibus fructus, butyrum, mel, caseus, sal et alia huius generis asservantur, prospicit, ut ea iusto tempore colligantur, et in horrea condantur, curat, indeque vicissim, ubi opus fuerit aut princeps mandaverit, expendit. Proventus loco decimas ex ovilibus, quae rustici Moldaviae in alpibus habent, ipsi tribuerunt principes.

Serdar Campidux, europaeo loquendi more generalis locumtenens, equitibus Lapusznensium, Orheiiensium et Soroccensium agrorum imperat, terrasque inter Hierasum, Tyratem et Bassarabiam medias contra Tartarorum Crimensium et Budziacensium irruptiones custodit.

Suldziaro magno, sive lanionum praefecto, commissa est cura colligendorum pecorum, quae pro principis et aulicorum mensa mactantur, distribuendarumque carnium iis, quibus diaria eorum portio ex aula destinata est, quo in numero praeter reliquos aulicos etiam peditatus Segbaniorum habetur.

Zitniciar magnus, annonae praefectus, frumentum usui principis destinatum e provincia colligit, et horreis publicis inferri curat.

Pitar magnus, pistoribus praeest, et id prospicit, ut farina paretur et panes quotidie recentes coquantur, tum pro principe, tum pro reliquis, quibus diarium stipendium destinatum est.