Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/89

Haec pagina nondum emendata est
79
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

fectura gaudet, eiusque civibus ius dicere consuevit. In dignitatis signum argenteum coram principe gerit baculum.

6. Spatharius magnus, supremus principis ensifer, cubiculariis spathariae praeest et dimidii Czernauciorum agri praefecturam sibi commissam habet. In diebus festis maioribus, quae δεσποτικαί vocantur, habitu deaurato, galeaque gemmis distincta ornatus, dum princeps in templo sacrum audit et in prandio sedet, ensem eiusdem tenere solet.

7. Paharnicus magnus, supremus pincerna, principi diebus festis primum vini poculum porrigit et in reliquos pincernas iurisdictionem habet. Curam gerit omnium principis vinearum, eas coli et uvas constituto tempore legi iubet, cunctisque totius Moldaviae vinitoribus praeest. Nemini in tota provincia suam quoque vineam legere licet, nisi ante ab ipso eius rei licentiam, quam, accepto munusculo, decima quarta septembris luce dare solet, impetraverit: qua ex re sat amplum proventum habere solet. Praeterea Cotnariensis agri praefectura gaudet. His quoque annumeratur

8. Visternicus, sive thesaurarius magnus. Colligit iste pecuniam publicam, eamque ad principis mandatum expendit. Rationes acceptorum expensorumque tenet, cunctique thesauri scribae, qui Diaki de visterie vulgo dicuntur, ipsius iussis parent. Claves gerit cubiculi agitandis consiliis destinati, eoque solo nomine inter consiliarios octavum locum obtinet, cum alias inter illos neque sedem neque vocem habeat. Si vero de pecuniaria re in consilio disceptetur, ille quoque assidere solet. non tamen ut suam dicat sententiam, sed ut reliquorum iussa audiat, et exequatur.

Octo hisce consiliariis succedunt barones de Divan, atque tribus distribuuntur ordinibus.

In primo ordine, cuius membra Boiari mare, i.e. barones magni vocantur, agmen ducit

Stolnik magnus, supremus dapifer, totique principis culinae et cunctis eius ministris praeest. Festis diebus, et si quae alia maior se obtulerit solennitas, dapes in principis mensa ordinat, praegustatisque cibis usque ad tertium poculum mensae adstat. Praeter alios