Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/87

Haec pagina nondum emendata est
77
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

est originis, corrumptumque videtur a Boliare, qua voce cunctos suos magnates insignire vetus slavonicas inter gentes obtinuit consuetudo: latino vero sermone baronum denominationem iis, non veterum auctoritas, sed vicinarum aularum usus indidit.

Origo eorum incerta et per negligentiam moldavicae historiae conditorum obscura est; persuadent tamen finitimarum gentium Serviorum, Bulgarorumque exempla, ea officia, ipsa Moldaviae instauratione antiquiora esse, licet non eodem omnino ordine suis nobilibus aulicos honores pristini Moldaviae rectores distribuerint. Eos autem qui hodie vigent, dignitatum gradus Alexander I cognomento Bonus, posteaquam a Ioanne Paleologo despotae nomen regiumque diadema obtinuisset, instituisse, totamque aulam suam ad normam imperatoriae instruxisse nostris memoratur annalibus.

Fidem ei narrationi facile habebit, qui veterum Graeciae imperatorum quae Curopalates et Georgius Codinus singulari commentario persecutus est aulica officia, cum hodiernis in Moldavia baronum gradibus diligentius contulerit. Eadem enim in utrisque inveniet nomina, eadem officia, idem munus assistendi in dandis principi consiliis exequendisque, eiusdem in administranda rep. adiuvandi, eorumque procurandorum, quae ad necessitates et decus aulae pertinent. His de causis, uti olim inter Graecos, ita et hodie inter Moldavos, in barones de Sfat, vel consiliarios, et Barones de Divan, quos assessores diceres, distinguuntur. Barones de Sfat, sive qui de rebus ad provinciam pertinentibus principi consilia sua communicant, numerantur sequentes septem:

1. Logotheta magnus, quem recte supremum principatus Cancellarium diceres, omnes reliquos honore dignitateque antecedit, ac cunctorum consiliorum praeses est et moderator. Reliquis consiliariis ipse primus, quae in consultationem venire princeps iusserit, proponit, collectisque eorum sententiis, quid decretum fuerit, principi refert: porro, si quid cunctorum baronum nomine princeps petendus sit, reliquis silentibus ipse caeterorum desideria exponit: quae res ipsi graecum nomen Logothetae conciliavit.

Praeter haec, ius definiendorum limitum dirimendarumque litium, quae de agris et possessionibus eorumque servitutibus oriuntur, ad ipsum pertinet: