Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/86

Haec pagina nondum emendata est
76
DEMETRII CANTEMIRI

legatis europaeorum principum, gallo, anglo, belgo et veneto, libere conversatur, quod fieri non posse arbitrentur Turcae, ut quispiam Constantinopoli aliquid reipublicae othmannicae commodis contrarium moliatur; exit quatuor aut pluribus pedissequis stipatus, equo utitur quam voluerit splendide exornato, vestitum ipse et famuli eius gerunt cuiuscunque coloris, cum alias viridibus vestibus, calceamentis flavis, Christiano interdicatur. Cum ad vesirii aulam venit, ad lapidem de equo descendit, a kiehaia aliisque principis nomine salutatur, potio coffe et sacharata ipsi offeruntur, omnisque honor ei exhibetur, quo regnantes principes Turcae prosequi consueverunt. Olim tum filiis principum, tum exauctoratis principibus ex imperatorio thesauro diurna quinque aut decem imperialium stipendia destinata fuerant, is tamen mos postea in desuetudinem venit: Nihilo secius hodienum ipse princeps cum toto famulitio a tributo liber habetur, et vinum pro aula sua palam adducere, non tamen vendere potest. Neque vero hoc unquam desideraverunt principes: omne enim mercaturae genus praeter venditionem fructuum terrae in propriis praediis natorum despectabile magnisve viris indignum inter Moldavos habetur.

Fortunatus omnino existimatur et est iile princeps, cuius exauctorandi non evidens aliqua ipsius culpa, sed vesirii avaritia causam dedit, cum enim moribus Turcarum quam saepissime mutentur vesirii, successor, ut antecessoris fraudes et avaritiam detegat, primo, quod ab eo Valachiae Moldaviaeque principibus iniuste et praeter constitutam pecuniae summam extorsum fuerit, exquirit. Ut itaque huius aggravet culpam, saepe saepius haud adeo innocentem principem crimine purgat et alterius accusat avaritiam, ut si ad corradendas opes viam faciliorem reddat.

CAPUT VI - DE BARONIBUS MOLDAVIAE EORUMQUE GRADIBUS

Cum saepius hucusque baronum Moldaviae mentio iniecta fuerit, idemque in succedentibus capitibus fiat frequentius, operae pretium fore arbitramur de eorum conditione et gradibus lectorem curiosum diligentius erudire.

Horum vernaculum nomen, Boiari, slavonicae