Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/85

Haec pagina nondum emendata est
75
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

lin versus aggreditur. Barones omnes et cuncti militaris ordinis eum ad milliare usque comitantur, ibique de equis descendunt et manum eius haud aliter, ac si adhuc provinciae fasces teneret, venerabundi exosculantur, eique valedicunt; princeps vicissim eis gratias agit pro exhibito sibi honore, habitaque cum illis consuetudine, eosque ex consueta politia admonet, ut mandatis imperatoriis novique principis obedientiam praestent. Post haec, barones Iassios revertuntur, binos autem ei comites dant, qui ei de hospitiis, commeatuque necessario prospiciant. In hoc itinere cavet capudzibaszi, ne exauctoratus princeps novo obviam fiat, quod si accidat, cedere ille, et huic viam liberam relinquere tenetur.

Postquam Danubium transiecerit princeps, licet et aliquos e suis officialibus Constantinopolin ad vesirium et si quos habet amicos praemittere, qui praesides othmannicae reipublicae suo domino reddant faventiores. Hi si dominantium avaritiam muneribus placare potuerint, mandatum ad capudzibaszi obtinent, ut principem ad sua deducat palatia; sin id impetrari nequeat, capudzibaszi posteaquam propius ad urbem venerit, subsistit, et per suorum aliquem kiehaiam certiorem reddit, se eousque adduxisse principem et nunc expectare, quid de eo fieri vesirius mandet. Sin gravioris alicuius criminis princeps accusetur, aut maiorem Turcae ei extorquere velint pecuniam, sub custodia teneri iubetur. Id, si clementius cum eo velint, fit in eiusdem capudzibaszi, vel basz bakyculi, publicae pecuniae collectoris, aedibus. Sin iratum se imperator ostendere voluerit, in septem turribus; nemo enim ibi incarcerari potest nisi expresso et praeciso imperatoris mandato. In quacunque vero asservatus fuerit custodia, vix libertatem consequi potest, nisi eam bona pecunia amplisque muneribus redemerit. Dimissus postea in suis aedibus libere vivit, quousque occupandi denuo principatus nanciscatur occasionem. Porro, licet depositus sit, tamen in patriarchali templo cum sacrum audit, in throno principali sedet, quem conscendere nemini alii licet, nisi si aliorum patriarcharum aliquis Constantinopoli praesens fuerit: Eodem privilegio etiam ipsius coniux gaudet, quae peculiare sibi solium reliquis altius in aedis sacrae porticu habet. Praeterea, domum ad lubitum extruit, et exornat, quam potest splendidissime, cum