Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/84

Haec pagina nondum emendata est
74
DEMETRII CANTEMIRI

datum tradit; princeps, posteaquam id ore et fronte pro more deosculatus fuisset, suo divan effendisi legendum reddit: a quo dum recitatur, princeps, capudzibaszi et omnes barones erecti in pedes adstant. Finita lectione, capudzibaszi principi, honorifice tamen, manus axillae supponit, eumque de throno deductum in inferiori scamno sedere iubet. Tum et princeps ad capudzibaszam conversus, eum alloqui solet, se infinitas gratias imperatori clementissimo debere, quod servum suum inutilem non perdere, sed levi castigatione corrigere voluerit, aequo autem animo suscipere, quaecunque illius maiestas de ipso constituerit; agnoscere culpam, et de clementia imperatoris non desperare, et si quae alia ad captandam magnatum othmannidarum gratiam conferre arbitratur. Mox ubi finem sermoni princeps imponit, capudzibaszi principem baronibus ad triduum commendat, illosque currus et alliam suppellectilem ad iter necessariam quantocius parare iubet: eoque dicto, ipse quidem ad suum hospitium, quod ipsi per caimacanos ordinatur, redit, princeps autem in palatium se recipit. Ibi tribus post indictam ipsi exauctorationem diebus remanet, eoque tempore omnia iubendi vetandique potestatem eandem, qua ante usus fuerat, retinet. Idem ipsi a cunctis baronibus exhibetur honor, quo eum in throno sedentem venerati fuerant: et si quis insolentius se erga ipsum gerere, aut vel unico verbulo eius honorem laedere ausus fuerit, illius ossa nemine contradicente clava sive topuzo, quod a sultano in sua inauguratione acceperat, potest conterere: quin etiam si gladio aliquem e summi ordinis baronibus transfoderit, dummodo id sua manu fecerit, neutiquam ab imperatore id ipsi crimini dari potest. Circumferunt enim in proverbio Turcae, lapidem, qui semel ad aedificium adhibitus fuisset, non posse non haberi pro aedificii lapide et aliquando tempus fore, quo idem ad aedificium iterum necessarius reperiatur.

Eodem triduo, ordinati per caimacanos principi deducendo comissarii equos, currus et alia, quae iter requirit, parant: eo elapso, princeps per minorem arcis portam, quae meridiem spectat, curru tamen, non equo vectus, cum toto apparatu suo, totaque familia, et opibus, e quibus nemo vel obuli pretium rapere aut detinere, modo praesens ille adsit, audet, exit, et iter Constantinopo-