Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/82

Haec pagina nondum emendata est
72
DEMETRII CANTEMIRI

cipem deponendum, alterum ad electos a novo principe caimacanos dirigitur.

Prioris, quod ad principem pertinet, ea fere esse solet sententia: „Principum nationis Messiae electissime, magnatum gentis sive congregationis Iesu praestantissime (exauctorati enim principes iisdem ornantur honoris titulis, quibus regnantes), olim Moldaviae Princeps, extrema Tua sunto felicia. Cum nostrae fulgidae Imperatoriae celsitudinis mandatum, cui orbis obedit, ad Te venerit, scito te segnitia tua in praestandis servitiis et negligentia in exequendis nostrae Imperatoriae Mai. mandatis cunctis poenae multaeque generibus (non nunquam addi solet mortis) obnoxium extitisse. At cum nostrae Maiestatis clementia et misericordia super Te infinita sit, tibi tantum principatum abrogari et N.N. successorem dari iussimus.

Hanc ob rem, tu cum tota tua familia, servis, et quos habueris thesauris, nulla vel horae vel puncti mora interposita ad limen altissimae portae fulgidae Maiestatis nostrae accedere properes. Aliter sentire aut agere caveto, signoque nostro sanctissimo fidem habeto. Dabamus anno… mense…”

Alterum mandatum, quod ad caimacanos spectat, eiusmodi verbis conceptum esse consuevit:

„Electissimi magnatum inter gentes Messiae N.N. (solent autem non nunquam bini vel terni caimacani constitui, eorumque omnium nomina exprimi debent) extrema vestra sunto felicia. Cum praesens nostrae Imperatoriae Maies, mandatum ad vos pervenerit, sciatis, certiores nos redditos fuisse, quod hodiernus princeps vester N.N. in exequendis mandatis nostris segniter se gerat, nostra servitia negligat, curam pro populi et reipublicae salute posthabeat, neque, ut illum decebat, nostros subditos protegat, iisque iustitiam et clementiam administret, quin potius omnibus modis illos opprimat et exhauriat.

Hac de causa, infinita nostra clementia, vestri miseratione ducta, praefatum principem deponi et ad fulgidam portam duci iussit. Itaque vos huic nostro mandato pareatis, praefatum exauctoratum principem cum tota familia, famulitio et thesauris misso hunc in finem capudzibaszi tradatis, caveatis vero, ne quisquam erga ipsum se insolenter gerat, aut ex eius opibus vel ato-