Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/81

Haec pagina nondum emendata est
71
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

ferre cogantur. Praeter haec, accidit aliquoties, ut princeps, vel propter tyrannidem, vel aliud facinus, quo ordines offenderat, a conspiratis baronibus solio eiiceretur, nonnunquam etiam trucidaretur. His exceptis, nulla alia dabatur ratio, qua privarentur diademate principes, sed qui semel capessiverat sceptra, is ea nemine contradicente ad fata usque retinebat. Iste ordo primo turbatus fuit in Petro V, cognomento Raresz, Stephani Magni notho filio, quem Suleiman I, Turcarum imperator, quod combustae Ciliac incusaretur, principatu expulit, eique vivo adhuc Stephanum VII, qui se Alexandri I pronepotem esse praedicabat, successorem dedit. Secunda id vice accidit Petro VI, cognomento Claudo, quem, cum post atrocem Ioannis Armeni necem ab ordinibus electus esset, Turcae mox deposuerunt, paulo post tamen facti poenitentes pristinae dignitati reddiderunt.

Rarius tamen, nec nisi ubi in aperto erat rebellio, manum inferre principibus Turcae solebant, donec, ablatis post Miron Barnowskii defectionem cunctis electionis iuribus, ad Eliam III, Alexandri IV filium, eorundem favore sceptra Moldaviae deferrentur.

Ex eo enim tempore, nemini, nisi Eustratio Dabize et nostro parenti Constantino Cantemyrio, in solio extingui contigit. Accuratius ea qui explorare voluerit, consulat, quaeso, propositam a nobis supra cap. 2. Moldaviae principum seriem.

Fit autem hodie exauctoratio principum Moldaviae his fere ritibus. Cum decreverit vesirius Moldaviae principem solio eiicere, eiusque licentiam a sultano per talhysz impetraverit, summo sua consilia silentio premit, nec quenquam nisi neo-designatum principem illius rei conscium facit, ne nimirum deponendi principis residentes id resciscant suoque domino notificent.

Post, vesirii kiehaia novum principem noctu mutato habitu ad se vocat, iubet ut caimacanos sive locum tenentes eligat, iisque ea, quae iussu imperatorio agenda sunt, mandet.

His paratis, vesirius aliquem capudzi baszi ordinat, qui principi mandatum afferre eumque Constantinopolin deducere iubetur. Ei novus princeps aliquem e suis officialibus comitem dat, litterasque et mandata ad caimacanos, quos elegerit, nec non universalia ad cunctos provinciae ordines committit. Porro, idem capudzibaszi duobus mandatis imperatoriis munitur, quorum unum ad prin-