Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/80

Haec pagina nondum emendata est
70
DEMETRII CANTEMIRI

et maius mucarrer appellari consuevit, fit etiam alia quotannis vulgo minus mucarrer dicta, quae tamen longe minores expensas, quam maior illa, postulat, ut inferius pluribus dicemus. In ea autem non renovatur principatus diploma, sed tantum novum hiukmferman vel dominii mandatum mittitur, idque per officialem vesirii medii ordinis, eoque ipso mediocribus etiam donariis remunerandum.

CAPUT V - DE EXAUCTORATIONE PRINCIPUM

Recensita principum Moldaviae creatione et confirmatione, ut de eorundem exauctoratione verba faciamus, suo quasi iure postulare videtur Lector curiosus. Nos observato in superioribus ordini insistemus, et ex iis, quae nobis suppetunt, monumentis in antiquioris hodiernaeque principum depositionis rationes accuratius inquiremus. Primis sane Moldaviae instauratae seculis neque exauctorabantur, neque exauctorari poterant principes. Etenim regum ad instar suo arbitrio regebant sibi subiectos, eamque potestatem haereditate potius a maioribus, quam electione procerum susceperant: expulsos tamen aliquoties fuisse moldavae gentis rectores, at civilibus dissidis, non externa vi, nostri annales memorant. Ignorabat enim id, quod europaea regna ab internis medetur vulneribus, ius primogeniturae, Moldavia, vicissim, dividi principatum provinciae leges vetabant, in parentis arbitrio positum erat, quem filiorum vellet sibi successorem testamento dicere.

Id si quando inopinata principis fata impediverant, vel immoderata filiorum ambitio turbabat, non poterat non largus intestinis discordiis aperiri campus. In his, qui faventiorem sibi belli fortunam expertus fuerat, principatu potiebatur, victus, si fugiendi locum habebat, vel in Transylvaniam vel Poloniam (quibus in regionibus sua plerumque praedia habebant principes) se recipiebat, ibique opportunam instaurandarum virium, firmandaeque suae factionis occasionem opperiebatur. Quo factum est, ut tam Polonorum, quam Ungarorum scriptores, a particulari universaliter conclu dentes, principes Moldaviae suos homagiales fuisse asserant, et collegationis iura in subiectionis nomenclaturam trans-