Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/73

Haec pagina nondum emendata est
63
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

cum pervenerint, et solennes czausziorum acclamationes, et musica, et reliqua si quae sunt solennia repeti debent. Porro in itinere semper duo czauszii cum aliquo principis officiali ad secundam usque mansionem, quae illis conak dicitur, procedere et hospitium commeatumque curare tenentur: quae omnia ad lubitum voluntatemque principis fiunt. Etenim illo tempore principi omnes cunctis in rebus, haud aliter ac si ipse supremus vesirius esset mandato imperatorio obedire iubentur, et si quis Turcarum etiam insolentius se gesserit, aut iussis principis obedire noluerint, potest illum princeps per suum beszly agasi meritis coërcere poenis, aut si mitius agere vult, ipsius praefectis eum castigandum tradere.

Hac ratione cum Galatium princeps pervenerit, quae prima Moldaviae urbs Constantinopoli venientibus obiicitur, cunctos Moldaviae inferioris barones, et si qui e superiori propius habitant, sibi obviam habet. His comitibus Iassios proficiscitur, et in itinere incolarum conditionem exquirit, eorumque querelas audit et lites dirimit. Uno a Iassiis milliari obviam ei veniunt caimacani, vel locum tenentes, quos ipse dum adhuc Constantinopoli esset, per litteras designaverat, cum reliquis baronibus, militibus et civibus, quos princeps eques ad manus vestisque osculum admittit. Hinc eadem qua Constantinopoli exiverat pompa urbem intrat, et prope templum cathedrale S. Nicolao dedicatum ex equo descendit. In atrio templi metropolita cum reliquo clero advenientem principem venerantur, et in aedem sacram introducunt, ubi eaedem, quas antiquitus in usu fuisse supra memoravimus, observantur ceremoniae ecclesiasticae. Facta ἀπολύσει, dum ex ecclesia egreditur, a Turcico apparatu, qui interea in plateis subsistit, solennibus acclamationibus clangoreque musices excipitur. Iisdem comitibus ad palatium suum pergit, quo ubi venit, statim praecedente iskiemne agasi in divan, quod maius vocant, introd ucitur et ante solium tribus gradibus altum, quod ibidem collocatum est, consistit. Hinc baronibus per suas sedes dispositis, reliqui quoque militarium ordinum praefecti, nec non opulentiores mercatores iassienses in divan intromittuntur. Tandem imperato silentio, iskiemne agasi imperatorium mandatum, hiukm fermani, mandatum dominii dictum, scribae praetorii vulgo divan effendisi