Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/72

Haec pagina nondum emendata est
62
DEMETRII CANTEMIRI

dicitur. Finita ea ceremonia, kiehaiam in suo cubiculo convenit, eidemque ultimum vale dicit, tandem ascenso equo, vel ad suum palatium revertitur, vel reliquos vesirios valedicturus obit. Id tamen noctu magis quam interdiu fieri solet, ne princeps vesirio suspicionem moveat, habere se alios quoque in imperio patronos. Sequenti die, quo maximo potest apparatu et pompa sub acclamationibus czausziorum, quae, ut supra monuimus, quandocunque princeps equum vel descenderit, vel ascenderit, nunquam non fieri solent, ex urbe regia lento gradu procedit. Agmen ducunt Moldavi equites, si quos penes se princeps habuerit, praecedente vexillo suo. Hos excipit musica christiana tympana et tubae, succedente vexillo albo, pacis et subiectionis signo; quod duo tug, vel equinae caudae, quae principi ab aula conceduntur, continent medium. Sequuntur principis residentes, et qui Constantinopoli reperiuntur Moldaviae barones, quos ab utroque latere czausziorum series includit. His succedunt equi principis sessorii, quos aliorum vesiriorum instar septem educere potest, tapetibus et aulaeis phrygio opere pictis ornati: quos a lateribus cingunt sex principis, sequuntur bini imperatorii szatyri. Post hos princeps toga principali et cucca indutus ipse vehitur, cuius equi caput duo peiki sultanici tegunt, stapedem bini iedekczi vel equorum ductores tenent. Paulo posterius, a sinistris principis, quae pars Turcarum moribus habetur honoratior, iskiemne agasi, a dextris sandziak agasi, vexilli custos, locum habent. Tergum principis custodiunt eiusdem cubicularii, post quos tria sandziak rubra explicata per sandziak agasi vicarios portantur, quorum medium in apice alem sive dimidiatam lunam habet, reliqua vero tantum sphaerulis rotundis deauratisque instructa sunt. His succedit tabulchana maioribus tympanis striduloque buccinarum clangore reboans. Totam denique seriem claudunt iskiemne agasi, et sandziak agasi cubicularii, et si qui alii ignobiliores itineris debent esse comites.

Hoc ordine, ut supra diximus, lento gradu ad primam usque mansionem, quae haud procul est a moeniis regiae urbis, proceditur. In reliquo itineris tractu, non observantur quidem adeo religiose cunctae illae ceremoniae, quotiescunque tamen ad urbem aliquam aut vi-