Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/71

Haec pagina nondum emendata est
61
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

trat, deponit, neque eam recipit donec exiverit.

Inde recta ad suum palatium tendit, ibique ab iisdem, qui eum comitati fuerant, agalari in suum auditorium introducitur. Hi acceptis consuetis muneribus mox in aulam revertuntur, peiki autem et akkiulahly penes ipsum remanent, eumque Iassios, quae urbs principalis est sedes, usque comitantur. Postridie reis effendi, sive supremus othmanici imperii cancellarius, diploma aureis litteris, artificiosissimisque ductibus exaratum ad ipsum mittit, eique iniungit, ut quam citissime in principatum suum proficiscatur. Neque enim ulli principum, postquam sultanum adierit, plus hebdomade Constantinopoli morari licet. Discessuro comes itineris ab imperatore datur iskiemne agasi, iuxta etymon solii praefectus, i.e. cui incumbit in solium collocare principem. Id munus demandatur alicui ex intimis officialibus kapudzilar kiehaiasi, praefecto ianitorum, vel primo aut secundo miriachor, stabuli imperatorii praefecto, haud raro etiam silahdario et czohadario, supremum inter internos officiales gradum tenentibus; qui duo tamen propter multa, quae iis incumbunt, graviora negotia nunquam ipsi comitari solent principem, sed suum in locum vicegerentes mittunt. Praeterea illi adesse iubentur capudzibaszi aliquis cum quatuor gregariis capudzi, totidemque czausiis, binis akkiulahlis, binis szatyri, binisque peiki imperatoriis, nec non tabulchana vel musico collegio, eodem quo vesirii uti consueverunt.

Haec omnia cum ordinata fuerint, princeps uno die prius, quam Constantinopoli exeat, vesirio valedicendi licentiam petit, eaque impetrata, cum suis residentibus et aliquot baronibus ad portam vesirii proficiscitur. Advenientem kiehaia ad vesirii conclave introducit. Vesirius de fidelitate admonet, pristinas instructiones inculcat et si quae alia temporis ratio postulat ei notificat. Respondet ad haec princeps pro re nata, residentes suos et se ipsum favori et clementiae vesirii commendat, et his dictis eiusdem manum exosculatur. His peractis, vesirius ei abeundi licentiam concedit, faustaque eiusmodi formula apprecari solet: Gioreim seni var sa gligile, allah teala iszini asan eileie. i.e. „Videbo te: viriliter et fortiter age. Perge salvus bona cum valetudine, et Deus opus tuum facile reddat.” Mox eundem toga indui iubet, quae izn caftan vel valedictoria toga iis