Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/69

Haec pagina nondum emendata est
59
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

premus vesirius de rebus in divano discussis, aut aliis, quae reipublicae administrationem tangunt, negotiis sultanum instruit, mox refert, servum eius Moldaviae principem facultatem in principatum suum discedendi petere. Id si concesserit imperator, capudzilar kiehaiasi, quem ianitorum praefectum diceres, principi voluntatem sultani indicat, et muhzuragasi, locumtenens iengiczariorum penes vezirium, iubet, ut cuccam, quae crista est e struthionum pennis, arteficiose dispositis, confectam principis capiti imponat. Est autem is proprie ieniczariorum ornatus, atque ideo imponitur principibus, quod in ieniczeriorum cohorte suum locum habeant; quam etiam ob causam, nemo illum ornatum potest imponere principi, nisi muhzuraga, qui cum in vesirii aula excubias agit, totius ieniczeriorum militiae penes vesirium locum tenens habetur. Ita ornatum principem tefterdar supremus caftan induit, et 27 alias inferioris ordinis togas ipsius baronibus distribuit. Post haec duo capudzibaszi principem cum quatuor supremis, quos ibi contigit esse, baronibus introducunt, eiusque brachia strictissime tenent. Limen auditorii ingressum iidem caput usque ad terram inclinare cogunt, id quod post tertium et sextum passum repetitur, tandem in medio conclavi rectus consistit: neque enim tantae capacitatis est auditorium. Tum Imperator e tacht sive throno ad vesirium, qui ad dextram cruciatis manibus adstat, conversus, ei quid principi dicendum habeat, mandat: qui adorato primo ad terram usque sultano, postea principem his fere verbis alloquitur: Senun sadacatun veisticametun izhari chaziret Padiszahi alempenak Effendi muzuri, olmagle, senà Bogdan Voivodeli gin ichsan bujurdilar imdisen dachi sedacat ve isticamet ile chidmeti, padiszahiede bulunup, ve ferman dzihan met a szeriflerine itaat ve inkyiat, ve Riajai padiszahi hoszrevanii chyfz ushyraffet ve Etrafi diuszmenden vaky olan achbari Saimakdur ve dikkati meufur eileiesim, ila sen bilursinki, taksyratine biruedz hile dzevabe cadir olamasis i.e. „Cum tua fidelitas et probitas Domino nostro Imperatori, mundi asylo, innotuerit, ille Tui miseratus Tibi Moldaviae principatum dedit. Igitur Tu quoque in posterum debes in fidelitate et sinceritate servitiorum perseverare, mandatis eius sanctissimis, et quibus totus terrarum orbis sub-