Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/68

Haec pagina nondum emendata est
58
DEMETRII CANTEMIRI

niunt, princeps cum aulicis suis in porticu sui palatii vexillifero progreditur obviam cui miralem aga sandziak et equinas caudas inclinato capite tradit, addito voto Allah teala mübarek eileje, i.e. faxit Deus ut id tibi faustum sit. Princeps sandziak in manus acceptum reverenter exosculatur et suo sandziakdar i. e. vexillifero custodiendum tradit, post miralem agam in auditorium invitat, ibique potione caffe et sacharatis pro more Turcarum refectum, toga pellibus zebellinis duplicata indui iubet, consuetoque honorario remuneratum dimittit. Miralem aga quidem cum comitibus aulicis inde in aulam imperatoriam revertitur, musicorum autem collegium apud principem manet, et quotidie tribus ante solis occasum horis (quod tempus Turcis Ikindi vocatur) Neubet i. e. excubiarum signum solenni sibi strepitu facit. Atque hoc itidem privilegium solis Moldaviae Valachiaeque principibus concessum est. Nemini enim passarum, dum intra Constantinopoleos moenia moratur, musica illa militari uti permittitur.

Postquam autem omnia negotia, quae ipsi cum aula intercedunt, composuerit, pecuniaque iniuncta se liberaverit, tum demum per kiehaiam vesirium certiorem reddit, nil morari, quin iam ad obeunda principatus sui munia discedat, rogatque ut ipsi aditus ad imperatorem pateat, profectionisque concedatur facultas.

Constituta ad eam cerimoniam die, quae non alia, quam Dominica aut Martis esse solet, ut pote, quae a Suleimanno sultanico divano fuere destinatae, ante diluculum supremus vesirius, mufti et caziulaskierii, nec non reliqui vezirii, ieniczer agasi, silahdaragasi, et si qui alii per sua munera eo ingredi possunt, conveniunt, et latente post cancellos deauratos imperatore, litigantium causas audiunt. Extrahitur id nonnunquam ad quartam usque horam, donec nimirum remanserit nemo, qui de alio conquerendum habeat. Finito divano, princeps cum suis baronibus a porta exterioris portici auditorii usque ad ianuam qua interior fornix, cubbe dictus, clauditur in recta linea stare iubetur: quo facto supremus vesirius e suo loco surgit, et cum reliquis vesiriis et caziulaskieris ad imperatorem pergit, quem transeuntem princeps inclinato capite salutat, eundemque honorem etiam succedentibus illi vesiriis exhibet. Hi ubi ad imperatorem admissi fuerint, primo su-