Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/67

Haec pagina nondum emendata est
57
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

visit. Solent et christianorum regum et rerumpublicarum legati, praesertim si ante cum eo principe habuerint consuetudinem, vel ipsi vel per suos interpretes ipsi congratulari. Sequentes dies princeps solvenda pecunia pro collato principatu debita, aliisque muneribus, quae quidem piszkiesz sive donariorum nomine insigniunt, revera autem pro insatiabili sua avaritia principi extorquent Othomanides, occupatur. Horum quam primum dimidiam partem exsolverit, insignia principatus, equinae caudae duae (quas tug) et vexillum (quod sandziak vocant) ad ipsum mittuntur, et maiori quidem apparatu, quam in creatione eorum vesiriorum, qui tribus caudis equinis honorantur, usu venire solet. Etenim hi sine ulla pompa insignia suae potestatis a miralem aga (praefecto insigniorum) sibi missa accipiunt: contra, si ea Moldaviae aut Valachiae principibus conferenda sunt, per totam urbem usque ad aedes principis magnifico apparatu ducuntur. Nimirum constituia die summo mane ad miralem aga, i. e. vexilli imperatorii custodem, qui haud parvae in aula est dignitatis, iidem czauszii et officiales vesirii, qui principem in aedem sacram euntem comitati fuerant, conveniunt. Hos ubi omnes congregatos esse princeps resciverit, suos residentes, et barones, si qui praesentes fuerint, quo potest maiori elegantia, equis praecipue ornatis, ad Babihumaiun sive altissimam portam, quo nomine exterior palatii imperatorii porta venire solet, mittit. Advenientes miralem aga honorifice excipit, et statim tubulchana s. musicam imperatoriam principi destinatam accessit. Haec dum tympana pulsare et tibiis allisque inter Turcas usitatioribus musicis instrumentis canere incipit, totus apparatus ex imperatoria aula eo ordine progreditur. Primi incedunt czauszii bini, bini hos excipiunt vesirii agalari, iisdem, quibus in sultani divano comparent, vestibus induti, succedunt cum principis residente Moldaviae barones, quos tandem miralem aga explicatum vexillum et duas caudas equinas secum ferens sequitur, musici vero istum a tergo cingunt. Dum ita per urbem transeunt, omnes excubiae quocunque in loco fuerint, etiam ipsa vesirii aula, in platea per seriem se disponere, ac demissis vestium oris, et manibus cruciatim pectori applicatis, imperatoria signa venerari tenentur. Tandem, ubi ad hospitium principis perve-