Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/65

Haec pagina nondum emendata est
55
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

cum habet, tandem totum agmen barones Moldaviae, si quos ibi reperiri contigerit, aut Graecorum nobilium constantinopolitanorum aliqui, quibuscum princeps vel affinitatem vel amicitiam habet, claudunt. Hoc apparatu ex aula vesirii per portam BachczeKapu olim Chrysopylen dictam urbe egreditur, et recto itinere in phanarium, ad cathedrale patriarchae constantinopolitani templum pergit. Praetereuntem principem quicunque viderit, sive Turca sit sive Christianus, etiamsi in sua officina sedeat, surgere in pedes, et manibus cruciatim pectori applicatis, caput inclinare debet: quin etiam, si per portam transierit iengiczariorum, quoscunque excubias ibidem agere contigerit, per suos praefectos in ordinem disponuntur, quousque princeps transierit, eumque haud secus ac vesirium demissa anteriori vestis ora (quod apud illos summae venerationis signum est, indicans eos adeo honorare principem, ut tectis pedibus coram eo stare, nee nisi ad eius mandatum e loco dimoveri debeant) et dextra pectori adposita, inclinato capite salutant. Hoc cum comitatu, ubi ad patriarchale templum pervenit, Turcae quidem in platea subsistere iubentur, ipse autem princeps in aulam ecclesiae eques ingreditur, et ad lapidem huic praecipue ceremoniae destinatum de equo descendit, csauszis solenne ipsis votum acclamantibus:Hak teala Padiszahumuze ve beg ejfendimuze cziok yllar umurler virsun, deulet yle cziok jasza: i.e. Iustus Deus et altissimus Imperatori nostro et principi nostro domino multorum annorum vitam concedat, et ipse diu feliciter vivat. In exteriori, quae plateam spectat, porta obviam illi veniunt seculares clerici patriarchalis ecclesiae ad praefatum lapidem, metropolitae, episcopi et reliqui, quos tum temporis praesentes esse contigerit, clerici, tandem in ipsis ecclesiae valvis patriarcha advenientem excipit, et crucis signo ei benedicit. Praeeunte patriarcha psaltisque το ἄξιονἐστιν accinentibus, princeps aedem sacram intrat, et in medio templo, e regione altaris cruce se signat, tandem exhibito S.S. imaginibus osculo ad destinatum Moldaviae principis thronum concedit, huius limen dura calcat proto-diaconus τὰςἐκτενάς recitat, in quibus etiam hac fere formula novi principis mentionem facit: Ἔτι δεόμεθα, ὑπὲρ τοῦ εὐσεβεστάτου γαληνοτάτου καὶ ὑψηλοτάτου αὐθεντὸς ὑμῶν Ν. Ν. κράτους, νίκης, διαμονῆς,