Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/62

Haec pagina nondum emendata est
52
DEMETRII CANTEMIRI

at posteaquam Turcarum tyrannide turbata sunt omnia, demtumque provinciae ordinibus ius sibi de domino providendi, longe alius observatur creandi Moldaviae principis modus. Etenim quam primum vesirius obiisse principem Moldaviae resciverit, aut eum vel ex odio vel propter illius culpam dignitate privare decreverit, inter principis filios aliosque constantinopolitanos nobiles de novo principe circumspicit et, si pacata quidem fuerint tempora, illi qui plus pecuniae offert, sin vero bellum immineat, fideliori et bellicae virtutis laude spectatiori fasces promittit. Hoc cum candidato, postquam de donariis aliisque novi principatus legibus convenerit, solvendaeque pecuniae chirographum acceperit, imperatori sententiam suam, libello, quem talchysz vocant, his fere verbis concepto notificat: „Hodiernus Moldaviae princeps N. N. subiectos Tuae Maiestatis nimium in modum vexat, ita ut illius provinciae Barones, quo eius tyrannidi se subducerent, in finitimas provincias aufugere coacti sint, aliqui etiam huc venerint, Imperatoriam Tuam clementiam contra tam crudelem Dominum implorantes” (quod si id principi culpae dari non possit, vel tributi negatio, vel negligentia in exequendis mandatis, vel aliud quoddam crimen, quo depositionis reus evadat, vero, falso, ei affingitur.) „Id cum Tuae Maiestatis et Imperii commodis maxime contrarium sit, necesse arbitratus sum, (si Tuae Maiestati ita visum fuerit) supra memoratum principem deponere, et ei N. N., quem, ut hominem iustum, fidelem, probum, eaque gratia dignum agnovi, successorem dare.” Si placuerit imperatori ea conditio, neque kyzlar-agasi vel alii interioris aulae ministri vesirii conatibus obstiterint, ipse sua manu subscribere solet: Mudzebindze amel olunà, i.e. secundum supra dicta fiat (rei executio). Hac licentia accepta, vesirius, si occulte rem vult agere, et si metus est, ne princeps, cognito suo infortunio, in christianas provincias transeat, noctu, sin autem tale nihil timeatur, interdiu principatus candidatum ad aulam vocat, ubi a kiehaiabeg supremi vesirii honorifice excipitur, et in ipsius conclave, quod in vesirii aula singulare habet, deducitur, ibique considere iubetur. Tum kiehaia, praevia salutatione mutua, ei vocationis suae causam exponit (quam licet optime norit candidatus, tamen repeti aulicae ceremoniae postulant) refert,