Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/60

Haec pagina nondum emendata est
50
DEMETRII CANTEMIRI

defuncti principis laudes recensebat, atque de eius fato reipublicae nomine conquerebatur. Ea finita, Logotheta supremus testamentum defuncti principis in consessu clara voce legebat, eo maxime fine, ut si, quod aliquoties accidit, posthabito natu maiore[1] fratre, minor natu fuerit successor dictus, constaret universis, id, non eligentium favore, sed de mortui principis voluntate factum fuisse. Idem Logotheta, post lectionem, primus ad designatum iam principem accedebat et si quidem e stirpe principum genus ducebat, primo dolorem de morte parentis aut fratris consolabatur, post indicabat, ipsum defuncti testamento principem constitui, rogabatque cunctorum Moldaviae ordinum nomine, ut sceptra moldavica quam primum capessere, ipsosque ceu subiectos servosque suos iusto clementique imperio regere vellet.

Ad haec novus princeps aperto capite in pedibus stans paucissimis verbis respondere solebat, fatum accusare, quod tam bono principe rempublicam orbaverit, se licet imparem se oneri principatus ferendo agnoscat, tamen parentis aut fratris sui iussui totiusque reipublicae voluntati non obtemperare non posse, eamque ob causam suscipere oblatam dignitatem, sibique subiectos omni iustitia, pietate et clementia recturum. Totus ad ea consessus illico surgebat, magnoque cum apparatu novum principem, praecedente Metropolita cum clericis, ad templum cathedrale comitabatur. In limine sacrae aedis praeviis duobus facibus obviam illi veniebat Metropolita thymiamate advenientem suffumigans, et sanctam crucem, sacrumque Evangelii codicem ad osculum ei exhibens, quibus ille adoratis in templum intromittebatur. Porro princeps in thysiasterio e regione portae, quae Imperatoria dicitur, flectere debebat genua, ac caput margini sanctae arae imponere, ubi Metropolita imposito eius capiti homophoro peces in coronatione orthodoxorum imperatorum legi solitas clara voce recitabat, eiusque frontem sacro chrysmate inungebat. His ritibus praeviis surgebat princeps, et tum sacram arae tabulam, tum sacratas imagines devote exosculabatur. Inde redeunti auream coronam gemmis fulgentem Metropolita in medio templo imponebat, idemque dum psaltae τò ἄξιονἐστιν cantabant, e dextro, magnus vero Postelnicus (cubicularius) e sinistro brachio elevatum principem in thronum tribus gradibus

  1. R. 5maiori ms.