Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/59

Haec pagina emendata est
49
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

plura in eorum et creatione et consecratione introduci debuere solennia. Etenim statim post obitum sexti ab instaurata Moldavia principis. Romani I, cum immatura Alexandri Boni eius filii aetas imbecillior videretur, quam ut, et ferendo administrationis reipublicae oneri, et repellendis, qui tunc temporis undequaque Moldaviam infestam tenebant, hostibus par esset, eligendum magis censuerunt ordines principem idoneum et belli scientia praestantem, quam puerulo reipublicae gubernaculis praeposito, istius imperitia summa subire pericula.

Illud ius, quod tum omnium ordinum erat, subsequenti tempore propter turbas, quae saepe saepius e multitudine eligentium oriebantur, in septem primos primi ordinis barones, Logothetam magnum, Vornikum utrumque, Hetmannum, Postelnicum, Spatharium et Paharnicum magnos, fuit translatum, de quorum muneribus inferius Cap. VI agemus pluribus. Hi solebant statim post fata sui principis, ne respublica diu patre orbata esset, in Divan convenire, et aperto defuncti principis testamento, si illi successor nullus dictus fuerat, collatis sententiis per maiora vota novum principem denominare, non tamen publice proclamare. Sin autem e filiis principis aliquis per paternum testamentum princeps designabatur, non poterant non electores illi legi acquiescere, nec permittebatur ulla postea electio. Hoc facto, funus defuncti curabant, eiusque reliquias, si vivens monasterium condiderat, in illius aede, sin minus, in templo aliquo cathedrali terrae mandabant. Finitis exequiis, omnes barones et aulici, cum cunctis ordinibus militaribus, profundo silentio, et vestitu non solum, verum etiam vultu ad tristitiam composito, ex ecclesia in aulam revertebantur. Barones statim in maius Divan ingrediebantur, ibique easdem, quas vivo principe habuerant, sedes locaque occupabant: militum vero cohortes, inversis armis et vexillis, quam amplissime poterant, sese in aula praetorii explicabant, novique principis inaugurationem expectabant. Denominatus interea princeps, si e filiis defuncti erat, prope solium paternum lugubri indutus habitu in pedibus stare solebat: sin e baronibus electus fuerat, immotus in pristino loco consistebat. His ita compositis, silentium primus rumpebat Metropolita, compositaque oratione

4