Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/58

Haec pagina nondum emendata est
48
DEMETRII CANTEMIRI

dum libera esset Moldavia, semper ius successionis observatum fuisse.

2. Eum ipsum morem etiam sub Turcis usque ad interitum stirpis Dragosziadum illaesum sanctumque remansisse.

3. Extincto Dragosziadum genere, usque ad tempora Movilarum, liberam principis sui electionem ordinibus Moldaviae a Turcis concessam fuisse.

4. In ea tamen Moldavos id semper observasse, ut defuncti principis filiorum aut cognatorum aliquis princeps crearetur.

5. Post defectionem Ioannis Armeni et proditionem Aronis, Turcas primo confirmationem principum, post et creationem ad se traxisse, ita tamen, ut vix aliis nisi principum filiis aditus ad Moldavicum solium pateret, tandem

6. Post Mironis Barnovskii rebellionem, non solum in desuetudinem venisse eam legem, sed etiam principalem dignitatem pluribus alienigenis tanquam venum ab othmanna aula fuisse propositum. Sed haec omnia fusius persequemur, ubi fata patriae nostrae, ab eius instauratione ad hodierna usque tempora, historica enarratione exponere contigerit.

CAPUT III - DE RITIBUS CONSECRATIONIS PRINCIPUM MOLDAVIAE ANTIQUIS ET HODIERNIS

Ostenso quis ad capessendas Moldaviae fasces olim et hodie idoneus habitus fuerit, operae pretium facturos nos arbitramur, si de ritibus quoque et ceremoniis, quibus antiquitus fiebat principum inauguratio, aliquantulum dispiciamus. Et in primorum quidem sex principum successione, antequam per Stephani I, electionem concuteretur haereditaria illa, quae antea observata fuerat, dominorum Moldaviae successio, politicis ceremoniis vel paucis vel nullis locus relinquebatur. Notus enim patre vel fratre adhuc vivente principatus haeres, post principis fata, non nisi proclamatione ad conscendendum thronum indigebat. At posteaquam successu temporis procerum suffragia ad legitimum principatum requiri coeperunt, multo