Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/55

Haec pagina nondum emendata est
45
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

43. Radul, ante Valachiae princeps, cognomento Procerus, quo extincto,

44. Miron Barnovski, natione Polonus, sed qui diutinis servitiis in nobilium Moldaviae ordinem adoptari meruerat, suffragiis procerum fasces obtinuit. Atque huius temporibus principis electio, quae hucusque ordinum provinciae fuerat, his ipsis consentientibus in Turcas penitus fuit translata. Moto enim Polonos inter et Othmannicam aulam bello, cum Miron in hostium castra transiisset, eoque toti Moldaviae horrendam Tartarorum irruptionem conciliasset, proceres, quominus in posterum eadem paterentur, ultro omne ius constituendi principis Turcis concesserunt, dummodo is et ex principali stirpe et orthodoxis sacris addictus esset. Hanc iuxta legem, Turcae, decapitato, ut alias pluribus dicemus, Barnowskio,

45. Alexandrum IV, Ilias dictum, qui e stirpe Stephani V esse credebatur, principis nomine in Moldaviam misere, eoque extincto

46. Moysam, filium Simeonis Movilae, rectorem Moldavorum designarunt, et praeter consuetudinem, tribus caudis equinis honorarunt. At post huius obitum, ruptis omnibus et pactorum et legum repagulis, raro principum filiis, rarius indigenis, frequentius exteris illam dignitatem contulerunt. Hoc modo, contra voluntatem Ordinum provinciae, opum vi a Turcis principatum impetravit

47. Basilius, ex Epiro oriundus, qui cum antea Lupus vocaretur, in consecratione ita appellari voluit. Tulerunt huius iugum incolae sat patienter per plures annos, tandem vero eo expulso, in ipsius locum substituerunt

48. Stephanum XII, cognomento Burduze, i.e. Obesus, eiusque electionis confirmationem ab othmannica aula impetrarunt. Hic cum ad Polonas partes transiiset,

49. Georgius Giga, Albanus, cum Stephani Kapukiehaia sive in aula othmannicae residens esset, a Turcis princeps Moldaviae datur. Eo vero inde ad Valachiae principatum translato,

50. Stephano XIII, Basilii Albani filio, per Turcas fasces Moldaviae demandantur, post cuius obitum

51. Eustratius Dabiza ab ordinibus provinciae princeps salutatur et a Turcis confirmatur. Hoc extincto,