Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/52

Haec pagina nondum emendata est
42
DEMETRII CANTEMIRI

23. Petrum V, Raress vel Maze vulgo cognominatum, Stephani V filium, sed ex illegitimo concubitu natum, e cuius electione perspicue patet quam religiose Moldaviae proceres olim haereditariam principum suorum successionem observaverint. Latebat nimirum omnes, quae huic Petro nascendi fortuna contigisset, aut quod puderet parentem procreati ex iniusto concubitu filii, aut quod dissensionibus post se inde orituris nollet dare occasionem, ipseque Petrus, suae nobilitatis inscius, ad tantam paupertatem erat redactus, ut vitam abiectissimo opificii genere, piscium mercatura (quae apud Moldavos mazerie vocatur, ipsique postea nomen Maze indidit) tolerare deberet. Cum autem Stephani VI fato nobilissima illa Dragossiadum stirps extincta crederetur, cunctique barones ad electionem novi principis convenissent, apparuit huius Petri mater, et diploma Stephani Magni ostendit, quo ipsam a tributo liberam pronunciaverat, eiusque filium Petrum suam esse sobolem fassus fuerat: eaque re cunctos permovit, ut, seposita alia consultatione, Petrumhunc, ceu sui Domini filium, principem crearent, et a piscatura ad thronum vocarent. At vero idem aliquot post annis a Suleimanno I Turcarum imperatore, quod combustae Ciliae reus ageretur, dignitate privatus, eique successor datus fuit

24. Stephanus VII, qui se Alexandri II pronepotem iactabat, eoque nomine suum in Moldaviam ius et Suleimanno et baronibus commendaverat. Is cum non diu tenuisset principatum, a coniuratis baronibus occiditur, et Petrus V Raress in Principatum revocatur. Moriens ille fasces reliquit filio

25. Eliae II, cui improli successit frater

26. Stephanus VIII, eiusdem Petri V filius, qui pari fato sine liberis in principatu obiit, atque adeo et genuinae et nothae Dragossiadum stirpi finem imposuit. Haec ruina omnium fere, quae temporis successu Moldaviam invaserunt, calamitatum origo atque potior causa fuit. Cum enim nemo esset, qui dignitate generis sui reliquos antecederet, adeoque in officio continere posset turbarum autores, in diversa scindi provincia, factionibusque tota repleri coepit. Conniverunt Turcae facile intestinis hisce dissidiis, quod praeviderent facilius postea pro ipsorum lubitu rectum iri exhaustos viribus quam