Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/51

Haec pagina nondum emendata est
41
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

ad concilium Florentinum Moldaviae Metropolita et Legatis, defensaque firmiter orthodoxia, meruit, ut a Iohanne Palaeologo Constantinopoleos Imperatore non solum Despotae nomine, sed et regio diademate ornaretur. Isti successit filius

12. Elias I, huic frater

13. Stephanus III, filius Alexandri I.

Hic primus, in praeiudicium filii principis, defuncto fratri successit, quod successu temporis inter Moldavos saepius contigisse observamus: cuius rei causam haud aliam esse putamus, quam quod Alexander I, posteaquam Stephani I electione a solio exclusus esset, non nisi suffragiis procerum ad pristinam sedem pervenerit, atque ex eo tempore maiorem in constituendo suo principe libertatem Moldaviae Ordines nacti fuerint, quam antea habuerant, ita tamen restrictam, ut non nisi ex stemate principali, si quis esset, sibi eligere possent Dominum, pari ratione, ut olim in Poloniae regum electione, et hodienum in Sultanorum Turcicorum Crimensiumque Chanorum creatione fieri observamus. Post hunc rediit diadema ad

14. Romanum II, Eliae I filium, vicissim tamen eo extincto

15. Petro III, filio Stephani III dignitas principalis delata est, qui successorem habuit filium

16. Stephanum IV; hunc secutus est

17. Alexander II, filius Eliae I et frater Romani II; eo defuncto solium tenuit

18. Bogdanus I, eius filius; istum excepit frater

19. Petrus IV, dictus Aaron, Alexandri II filius, quo mortuo ad principatum evectus est

20. Stephanus V, cognomine Magnus, filius Bogdani II, princeps omni laude maior, suaeque patriae contra omnium undequaque inimicorum iniurias defensor strenuissimus: ei successit

21. Bogdanus III, ab oculorum vitio Orb vel Lusci cognomen adeptus, qui Moldaviam feudi nomine Turcis subiecit, et primus eius, qua nunc Moldavia premitur, calamitatis, occasionem dedit. Mortuus principatum tradidit filio

22. Stephane VI, Iuniori dicto, qui cum sine haeredibus obiisset, successorem habuit