Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/50

Haec pagina nondum emendata est
40
DEMETRII CANTEMIRI

absurde asserere poterimus, antiquum Moldaviae principatum haereditarium extitisse. Neque electioni prius locum fuisse, quam cum tota stirps principalis esse desiisset. Isti sententiae, praeter communem cunctarum, quae eo tempore in Europa conspicuae fuerant, gentium consuetudinem, argumentum haud vile accedit, ipsa primorum principum series, e qua abunde animadverti potest, vix aliquando Moldaviae fasces alii fuisse delatas, dum superesset e pristino principali fruticeto surculus. Id, quo cognoscatur eo melius, integram Moldaviae Dominorum recensionem ad nostra usque tempora deductam inserere haud abs re erit. Primus itaque, qui post Batiae irruptionem Moldaviam pristino reddidit splendori

1. Dragoss, licet eius genealogiam nostri annales non deducant, e regia tamen veterum Moldaviae stirpe, patre Bogdano, Ioannis filio, a quo principes omnes semper Ioannes suis in titulis scribi solent, ortum fuisse, constans apud nos est traditio; cui tanto magis habenda videtur fides, quod vix credi possit, plebeium, vel tanto cum comitatu ad venatum, qui detegendae Moldaviae occasionem dedit, exire, aut reliquos populares suos, ut sequerentur, persuadere potuisse; successit ei filius

2. Sas, huic

3. Lasco, Sasi filius; hunc excepit

4. Bogdan I, cognomento Mussat, filius Laski.

5. Petrus I, filius Bogdani Mussati, quem, cum sine liberis obiisset, secutus est patruelis

6. Romanus I, Laski filius, Mussati frater. Hoc extincto, vel ob Alexandri eius filii impubertatem, vel per seditionem eligitur

7. Stephanus I, quem excepit filius

8. Petrus II, huic succedit

9. Stephanus II, frater Petri et filius Stephani I, qui a

10. Iuga per vim principalii expellitur. Neque tamen huic diuturna tyrannis fuit. Nam antequam annum explevisset, ab

11. Alexandro primo, cognomine Bono, Romani I filio, ea, quam iniuste occupaverat, sede deiicitur, in eoque antiqua Dragossiadum stirps pristino suo iuri redditur. Is ille fuit, qui primus exteris parum adhuc cognitum Moldavorum nomen noscendum dedit, misso