Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/49

Haec pagina nondum emendata est
39
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

capitis periculo, nemo poterit: vicissim tamen rationem exactorum reddere ab Othmannica aula cogitur. Unde, licet nullum contra ipsum detur iudicium, si effusi innocentium sanguinis penes supremum Vesirium reus agatur, gravius tamen ei periculum imminet, si tota respublica de nimia tributorum exactione conqueratur, et vulgo, si convictus eius rei fuerit, exilio, aut bonorum publicatione multatur. Mortis enim poenam non nisi rebellio, tributique annui negatio principibus conciliat. Neque vero tantae est fortitudinis id repagulum, ut non rumpi possit. Etenim si Vesirium, Kiehaiam, Tefterdarium, et alios, qui penes Imperatorem singulari gratia pollent, muneribus probe placatos habuerit, non est, quod vel Baronum vel totius reipublicae contra se querelas metuat, nihil enim in turcica aula non defendit advocatus, qui suae partis iustitiam scit repletis evincere manibus. Hac ratione, quantumcunque graviter incumbat Moldaviae Turcarum tyrannis, principi tamen quodcunque libet, sine metu facere licet: privatus contra nemo impune eius voluntati resistit. Antecessorum autem decreta infringere aut decisas ab iis causas denuo in iudicium vocare, usus magis et consuetudo provinciae, quam lex ulla prohibet. Unde licet aliqui extiterint Moldaviae principes, qui praedia publica, praedecessoribus suis alienata, ad fiscum retraxerint, eo potissimum nomine, quod indignis collata fuissent beneficia, id tamen nunquam aut approbatum a republica aut stabile fuit, laesique penes successorem iniurii principis semper et iustitiam invenere et bonorum restitutionem[1]

CAPUT II - DE ELECTIONE PRINCIPUM MOLDAVIAE

Exposita potestate Dominorum Moldaviae, ordo postulat ut de electione Principum antiqua et hodierna dispiciamus accuratius. Huius rationes ab ipso primordio gentis deducere maiorum incuria prohibuit, quibus patrare egregia facinora magis cordi fuit, quam scribere: at si coniecturis aliquis relinquendus sit locus, forte haud

  1. Hic subiiciendum caput de stemate Principatus Moldaviae.