Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/47

Haec pagina nondum emendata est
37
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

terminus fuit, ex quo sensim decrescere coepit, donec ad eam, quae nunc est, paupertatem pervenerit. Disparuit illico sub ipsius filio Bogdano praecipuus gloriae Moldavicae radius, absoluta Principis potestas, eique annexa belli pacisque iura, posteaquam Turcis fidem suam princeps obstrinxisset, et in feudi cognitionem quatuor aureorum millia Sultano quotannis solvere promisisset. Mansit tamen adhuc per haud breve tempus illius umbra aliqua, et in tutelam se magis dedisse Turcis, quam subiecisse respublica videbatur, forsitan quod nollent Turcae nondum confirmatos novorum civium animos commovere, vererenturque, ne dum eos mancipia vellent, hostes rebellesque experirentur. Extincta vero cum Stephano, Petri Raress filio, veteri Dragossiadum prosapia, ambitio procerum de diademate litigantium, Turcis Moldaviae tributa maiora imperandi, eaque, quam adhuc conservaverat, libertate spoliandi praebuit occasionem. Successu temporis, iidem, et principis electionem, quae proceribus relicta fuerat, penitus sustulerunt, principes exteros, quoscunque voluerunt, in principatum immiserunt, immissos exauctorarunt, mox exauctoratos denuo restituerunt, atque adeo omnia miscuerunt, ut tandem pleraque supremae potestatis iura, quae ante principum erant, aulae Othmanicae esse coeperint. Negare hic non possumus, maximam huius calamitatis causam fuisse ambitionem quorundam alienigenarum, qui, ut Principis gauderent nomine, quidvis promittere et concedere Turcis non dubitarunt; quod cum ex tributis consuetis solvere non possent, nova exactionum genera excogitare debuerunt. Ita, quae non nisi unicum iugum, neque id admodum grave, susceperat Moldavia, duplex et Turcarum et extranei principis postea persensit. Ut paucis omnia complectar, his in turbis, quae sibi proficua credebant prudentes Turcarum Imperatores abstulerunt, contra, e quibus commoda nulla sperabant, ut vel aliqua ex parte delinirent ambitiosorum candidatorum animos, principibusque reliquerunt. Ius bellum indicendi, pacem pangendi, foedus ineundi, Legatos de negotiis reipublicae ad vicinos principes mittendi, negatum est Moldaviae Dominis: contra, relicta in legibus sanciendis, mulctandis incolis, baronibus creandis vel exauctorandis, tributis imponendis, quin et episcopis constituendis, et aliis, quae