Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/43

Haec pagina emendata est
33
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

quibus sylvae nostrae refertae sunt, fera animantia, lynceos, martes (non quidem quas vulgo vocant zebelinas) et vulpes etc., quorum pelles frigori potissimum arcendo inserviunt; de apibus saltem pauca commemorare iuvabit, quod ea, quae de illarum oeconomia observavi, nec iniucunda, nec forsitan omnibus nota sint. Maximum inde proventum habent incolae, eo quod interstincti ubique elegantissimis floribus campi et sylvae mellis et cerae colligendae perpetuam suppeditent materiam. Maius etiam lucrum habituri essent, si tot, quot singulis annis apes edunt, examina illis retinere liceret. Etenim provincialibus legibus cautum est, ne quis plura alvearia habeat, quam soli, quod ipse possidet, ratio permittit, ne eorum copia vicino afferat molestiam. Praeter favos communes, singularem quandam ceram fragrantissimi odoris, coloris subnigri conficiunt, at non in mellis receptaculum, sed impediendum lumen solare. Hunc in finem alveariorum custodes, si quod novum examen cum suo rege collectum vasi eiusmodi imponunt, consulto illud perforant multisque in locis fissuras faciunt. Apes, cum laborare non possint nisi in tenebris, illico antequam aliud quid agant, praefata cera nigriore ea foramina obducunt et post operari incipiunt. Hanc constituto tempore cum melle eximunt custodes, et quod ambrae fere odorem habeat, solaribusque radiis resistat, maiori pretio vendunt. Observatum est vicinarum sibi nimis apum examina, si in aëre occurrant, acerrimam ciere pugnam, neque ante desistere, donec una vel altera pars victa terga dare cogatur. Victrices iam amplius nullum e floribus campisque mel colligunt, sed quotidie in devictae partis sedes ingrediuntur et iam praeparatum mel accipiunt, quod illae non possunt denegare. Custodes ubi vident strenue operari apes suas, nec tamen quidquam proficere, omnes quascunque in suis alvearibus reperiunt, creta in aqua liquefacta conspergunt, post altero die vicinum illum, in cuius apes habent suspicionem, accedunt, monstratisque albis maculis, ut reparet laesionem sibi illatam, adigunt.

Invenitur etiam in Moldavia et confiniis Pocutiae, avis quaedam, incolis Ierunka, Polonis Gluszka i.e. surda dicta. Gallinae sylvestris speciem referens, sed minor, et ipsa natura fatua et surda. Si

3