Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/41

Haec pagina nondum emendata est
31
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

Putila, Kympullung Moldavico ad fluvium Moldova, et montibus Vranzie in agro Putnensi. In campis, multo maiores alpestribus oves, sed non tam copiosae cadunt; ex his eae potissimum memorandae, quae in sorroccensi agro nascuntur. Illae omnes unam costam plus quam aliae habent, eamque quoad vivunt nunquam amittunt, at si in aliam traducantur provinciam, tertio anno agnum gignunt non habentem nisi costas solitas. Eadem ratione si alius agri ovis in sorroccensem transferatur, tertii anni agnellus una costa matrem superabit. Longe ab his diversae sunt oves sylvaticae, quales vix in aliis locis reperiri posse arbitror. Labium superius ad duas palmas in terram protensum habent, et hanc ob causam cum pascunt retrocedentes victum quaerere coguntur. In collo, quod brevissimum illis est, nullae vertebrae, neque adeo ad dextram aut sinistram caput deflectere possunt; pedes breves quidem habent, sed velocissimos, ita ut vix canes illas persequendo capere possint; praeter haec, tam acuto olfactu praeditae, ut venatores aut animal aliquod cum vento ad se venientes iam a milliari germanico sentire possint et se fuga eripere. Si vero adverso vento accesserint, nil nisi dum capiuntur, sentiunt.

Boves itidem montium incolae parvos habent; campestres vero magnos maiorum pulchrorumque boum greges, e quibus singulis annis plusquam XL millia per Poloniam Dantiscum aguntur, et inde Polonicorum nomine in vicinas re giones distribuuntur. In Moldavia par boum quinque imperialibus, in hieme tribus etiam emitur: contra Gedani XL et L imperialibus vendi accepimus. Pinguissimi praestantissimique reperiuntur ad rivulum Seratae in Falciensi et amnem Basseu in Czernauciorum agro, quod isti campi et sale abundent et herbas tenues pinguedinemque conciliantes producant. Horum proventus tantus est, ut non solum inde vitam sustentare incolae, sed etiam gravissima, quae Turcae exigere solent, tributa solvere queant. Circa utramque Tyratis ripam saepius etiam bubali sylvestres conspiciuntur: at illi non videntur esse indigenae, sed ex Podolia et Tartaria a borealibus ventis in hyeme illas regiones infestantibus congelatum Tyratem traiicere compulsi.

Sed in occidentalibus montibus aliud est animal, quod proprium esse nostrae regioni fere ausim. Zimbr Moldavis vocatur, magnitudine bovem