Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/40

Haec pagina nondum emendata est
30
DEMETRII CANTEMIRI

Alterum trans Hierasum in Bassarabiae limitibus situm Kigecz dictum, ab interiori parte triginta fere milliaria italica in circuitu complectitur. Munimentum hoc est fortissimum Moldaviae contra Scythas, quod saepius tentarunt, nunquam vero expugnare potuerunt. Arbores etsi procerae, ita tamen densae sunt, ut neque pedester homo aliter nisi per semitas solis incolis cognitas possit incedere. Olim plusquam XII m. incolarum strenuissimorum totius Moldaviae militum ibidem numerabantur: hodie post tot pugnas et mutuas strages vix duo millia remanserunt. Pactum hi habent cum vicinis Budziacensibus Tartaris, quo se obligarunt, his certam trabium summam quotannis concedere, quod Bassarabia sylvarum penuria maxime laboret. Id et hodie accurate observant; sed si violare Tartari leges, et plura, quod haud raro fit, postulare voluerint, armata manu resistunt, et saepe superiores evadunt. Sed de his plura inferius.

CAPUT VII - DE ANIMALIBUS FERIS ET DOMESTICIS

De animalibus, quae Moldaviae cum vicinis regionibus communia sunt, longam facere narrationem non est nostri instituti, ut quibus non propositum est oberrantes hinc inde in sylvis cervorum, dorcadum, caprarum, vulpium, lyncium et luporum greges commemorare, sed illa referre, quae in animalibus moldavicis singularia observavimus.

Et ovium quidem tria diversa genera apud nos reperiri meminimus, alpestres, sorroccenses et sylvaticas. In Alpibus vix dici potest, quot et quanti ovium greges ubique conspiciantur. Cum enim quae occasum spectant Moldaviae provinciae non adeo segetibus producendis aptae sint, sola est ovium cura, quae illarum partium incolas occupet, victumque illis largiatur. Hinc et quotannis istarum ovium (TurcisKyvirdzik dictarum) plusquam LX millia per Graecos mercatores Constantinopolim pro sultani culina adducuntur. Earum enim caro a Turcis reliquis omnibus et propter suavitatem et digestionis facilitatem praefertur. Tribus autem potissimum in locis praestantiorem pastum inveniunt, in Kympullung Russico ad amnem