Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/38

Haec pagina nondum emendata est
28
DEMETRII CANTEMIRI

cum butyro comedunt. Arborum frugiferorum non pomaria reperies, sed sylvas. Fructus sua sponte crescunt in montibus, sed in campis humana industria produci debent, at et ideo multo sunt delicatiores. Tanta praeterea illorum ubertas, ut pristinis temporibus in Moldaviam moturi Poloni nullo comeatu se indigere putarent, arbitrati sufficere sibi et exercitui fructus, quos abunde suppeditaret regio. Sed aliquoties plurimos ex illorum esu nimio morbos experti, ingentique, sine hostilibus armis, affecti clade cautius iam mercari didicerunt. At omnes reliquas terrae dotes longo passu superant egregia, quae longo tractu inter Cotnar et Danub, extenduntur vineta, tanta foecunditate, ut unicum pogon, quod est spatium XXIV orgyarum in τετραγόνψ, saepius quadringentas ad quingentas[1] mensuras XXXX librarum vini reddat. Generosissimum vinum nascitur Cotnari, quod est Harlevensis agri oppidum. Ignotum hoc est exteris, quod perdat vim suam, dum sine decenti cura in doliis vel mari vel terra vehitur; at omnibus Europaeis vinis, nec ipso Tocaiensi excepto, praestantius et nobilius esse afirmare ausim. Etenim, si in cella profonda et lapidea, quod apud nos fieri solet, per triennium conservetur, quarto anno tantas vires adipiscitur ut et cremati instar ignem concipiat. Vini tolerantissimum caput vix tertium poculum ferre potest, statim in crapulam mergitur, quam tamen nulii sequuntur capitis dolores. Colorem habet singularem, nec aliis vinis solennem, viridem nimirum, et quo antiquius est, eo viridiorem.

Atque ex hoc loco septemtrionem versus nulla amplius vineta, quae generosum vinum proferre possunt, reperiuntur, adeo ut et in Cotnariensium montium boreali parte, quamvis saepius fuerit tentatum, nunquam tamen aliqua vitis ad maturitatem pervenire potuerit. Ita dum detraxit reliquis boream versus adiacentibus regionibus vini ubertatem natura, in hoc uno loco quasi omnes suas vires exponere voluisse videtur. Ab hoc gradu secundum habetur quod Hussi in Falciensi agro producitur, tertium Odobestiense in Putnensi provincia ad Milcoviam flumen, quartum Necorestiense in Tecucziensi regione ad Siretum, quintum Greciense in Tutovensi agro ad Berhecz amnem, sextum denique quod in eadem ditione Costestienses campi protrudunt, ut alia ignobiliora innumera loca omit-

  1. R. 24quinquentas ms.