Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/36

Haec pagina nondum emendata est
26
DEMETRII CANTEMIRI

prae nimia pinguedine suffocentur: quamobrem experientia edocti pastores illis mensibus greges suos intra montium radices continent.

Neque vero etiam solito montium munere, metallicis puto mineris, nostrae Alpes destituuntur. At antiquis has aperire temporibus, et principum sobrietas et metalli fossorum defectus prohibuit: nostris temporibus obstitit Moldavis Turcarum nota avaritia, metusque ne dum divitias quaererent, cum fundo et operam et fructum perderent. Ceterum non steriles esse hisce subterraneis opibus, argumento sunt profluentes ex illorum radicibus rivuli. Illi enim, cum angusto contineantur alveo, saepiusque, dissolutis nivibus aut imbribus, augeantur, non raro erumpunt, post in lectum redire coacti, arenam in locis, quae submerserant, relinquunt, in qua haud pauca auri purissimi grana reperiuntur. Haec Cingari colligunt, sordibus purgant, tantumque inde auri sibi comparant, ut et quatuor auri occas, quae 1600 drachmas faciunt, singulis annis principis coniugi tributi nomine possint solvere. In Chotinensi agro, haud procul ab ipsa urbe, reperiuntur in Tyratis ripis efficti a natura ipsa globuli ferrei, ita rotundi, ut sine alio ullo opere tormentis adhiberi possent, ferro tamen rudiori et nisi igne emolliatur, ad nullum aliud opus apto. Dum neglectum adhuc esset Chotinium, crebrius Caminiecum vehebantur, hodie autem vix permissuros esse Turcas arbitror, ut suo cum detrimento Poloni apparatum bellicum sibi instruant.

In Bacoviensi agro haud procul ab urbe Totruss, salinae sunt abundantissimae, incolis ocna dictae. Ibi nulla arte ad purgandum sal opus est, si terram uno alterove cubito submoveas, purissimum, et christalli aut porphyri instar pellucidum sal, nullis terreis particulis interstinctum reperies. Neque unquam deficiunt hi meatus, etsi quotidie plura hominum centena illis eruendis impendant operam. Etenim ubicunque salis tabulas extraxerint, subinde columnas huius chrystalli relinquunt, terram et concavitatem isiam sustinentes, ut locum habeant novae salis venae, in quem se exonerent: quo facto intra viginti annos eodem sale ita replentur acti cuniculi, ut nullum aliquanto eos evacuatos fuisse appareat indicium. Aliquando etiam in his pisces integri concreti reperiuntur qui nihilo ab aliis differunt, qui in fluviis vicinis capiuntur.